Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
179 XVI. Nr. 6572, Litterae pastorales quibus caritas et concordia animarum curatoribus commendantur. Vinculum unitatis concorsque in iis, quae ad vitam Christianam pertinent, animus, quantopere castris catholicorum nostris praeprimis temporibus sit necessarius in alloquendis sodalibus Societatis S. Stephani ad congressum generalem a. c. congregatis breviter exponere sategi. Dignum enim conveniensque censui, ut acies virorum catholicorum, quae castris fidelium instruendis et ducendis nata esse videtur, per eiusdem finis consectationem adhibitisque mediis concordibus „bene ordinata“ comprobetur. Cum porro scripta a viris catholicis edita, sermones haberi soliti, quasi cibum constituant spiritualem catholicorum Hungáriáé, congruum utique videbatur, ut ii, qui cibis his parandis occupantur, de elemento vitali nostrae religionis, de sacra nempe in credendis agendisque unitate moneantur, vel eo magis, cum dissensionis spirituum talia observare licuerit initia, quae hinc inde ipsi adeo necessariae unitati et auctoritati ecclesiasticae periculum et detrimentum affere dignoscebantur. Ii igitur ante ceteros in sancta erant consolidandi unitate et charitate, qui in publicas res magis influunt, ad quos oculi omnium speculabundi diriguntur, quorumque exempla facillimos inveniunt sectatores. Sed ut haec unitas, concors hicce animus omnes populi Christiani pervadat ordines, vestrum V. V. et FF. tamquam pastorum gregis est efficere. Adjutores episcoporum in sacro magisterio cum sitis constituti, unanimem totius gregis in fide sensum debetis procurare, sacri vero regiminis partem sustinentes, ut iisdem omnes obedi ant praeceptis, corda gregis vestra opera ad uniformem flectenda sunt disciplinam. Nihil aeque gratum acceptumque, ait S. Joannes Chrysost.1 sicut nos — in fide utique ac charitate — unanimes esse et mutuo devinciri. Hanc eandem fuisse Christi Domini voluntatem, ex iis, quae de ipsa pro suorum unitate in ultima coena orante S. Joannes1 testatur, perabunde patet. Quoad unitatem fidei procurandam et conservandam jam in inauguralibus meis Vobis scripsi litteris: divinae fidei solamine ac praesidio infaustis praesertim hisce diebus indigere populum Christianum, cum tanti ubique effrenatae incredulitatis doleantur ausus protervi adversus Dominum et adversus Christum ejus, ut vix magis apertum fidelibus seductionis ab unitate fidei periculum minari possit. Hujus igitur unitatis studiosissimi, fidem quam in baptismate receperunt cu1 Homil. 16. in Matth. 2 17, 20—28. 26