Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

Hinc veliementissima nostris tempo­ribus circa omnes cuiusvis generis ac gra­dus scholas in unam vel alteram partem trahendas enascuntur certamina. Ideo san­ctae matri Ecclesiae, officii et iuris a Deo accepti sibi consciae, nil magis cordi est, quam ut scholas, in quibus catholica instituitur et educatur sobo- les, suae directioni et inspectioni sub­jectas habeat. Etenim nonnisi in eiusmodi scholis potest obtinere, ut tales sibi sup­petant ludimagistri, qui pro muneris sui ratione primos in parochia se exhibeant ac fidelissimos Ecclesiae filios, quippe qui ab ea sumentes muneris sui dignitatem, animarum pastoribus proxime iuncti eorum in pascendo adolescente Christi grege ad- iutores vocati sunt, qui vestigiis summi Paedagogi incedentes, Christi nempe fa­cientis simul ac docentis, iuventuti sibi creditae pietatis omniumque virtutum praebeant exemplum. Haec Ecclesiae vota nequaquam iusto destituuntur fundamento. Ut enim matri filia, eodem plane naturali Ecclesiae schola i ungitur vinculo, quae — historiam ad­hibeo testem — e sinu Ecclesiae prodiit ea item protegente et dirigente floruit maioraque cepit in dies incrementa. Cum igitur singulos gregis Vestri parvulos solertissima cura amplectendos Vobis in Domino praecipio, maximam — ut par est — de altera, ut ita dicam, parvulorum familia schola nempe catho­lica sollicitudinem a Vobis habitam esse volo. Nihil auditurus sum gratius, quam si de florenti scholarum catholicarum con­ditione Vestram accepero relationem. Pie enim mihi exinde sperare licebit, rem ca­tholicam, firmiter stantibus hisce Eccle­siae propugnaculis, omnes superaturam esse adversariorum insidias. Et ut eo magis Ecclesiae rei consu­latis, cum docentibus scholarum tam ca­tholicarum, quam communalium et sta­tus in pace et concordia vivatis; longa enim annorum experiential didici, nihil adeo nocere rei catholicae, quam rixas et discordias inter sacerdotes et docentes, vel communitatum primores. Hic quoque va­let antiquum illud, concordia res parvas crescere, discordia maximas dilabi. Di­scordiae et rixae multis catholicorum scholis pararunt jam interitum. Speciali caritate Vos appello VV. FF. et FF. DD. qui in partem sollicitudinis meae proxime vocati estis, praecipuum totius cleri decus ac ornamentum, eccle­siae tam huius cathedralis, quam aliarum collegiatarum dignitates ac Canonici, quo­rum venerando collegio et ego ipse per quattuor lustra adnumeratus continua nec unquam interrupta Vestri in me optimi affectus colligebam testimonia. Vinculum hoc, quo invicem antea i ungebamur, utut mutata forma, eadem tamen vel maiore etiam in soliditate remaneat oportet. Qua firmitate optimi in me Vestri animi fre­tus in spem i ustam erigor fore, ut onus humeris meis formidandum Vestris con­siliis Vestraque cooperatione levius sua- viusque reddatur. Quae clerum in cura pastorali labo­rantem admonendum censui, haec Vobis commendare superfluum est, cum orna­tissimum meum constituatis senatum, lu­cernaeque instar in praecelso officii Vestri positi sitis candelabro, ut vitae Vestrae tam ante actae quam praesentis lumine, vivo quasi exemplo haec ipsa monita il­lustretis episcopalia. Labores a singulis Vestrum ad incrementum rei divinae in variis officiorum ministeriis praestiti quasi normam ac regulam ceteris exhi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom