Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
11 tis: „Justus autem meus ex fide vivit.“1 Celsissima nostrae religionis mysteria, ipsum tremendum novae legis sacrificium, sacramentaque gratiam ex opere operato conferentia, ut in suscipientibus suum sortiantur effectum, hoc fidei fundamento superstrui debent. Prona hinc, ut videtis, ad gravitatem muneris docendi nobis est conclusio. Sed quid opus conclusione, cum ipsius Christi in coelum reversuri et quasi testamentum condentis apertum habeamus praeceptum: „Euntes docete.“ Ipsa sollemnitas cultus divini, inde ab aevo apo- stolico ita est comparata, ut lectionem librorum divinorum, evangelii praedicationem tamquam integrales habeat partes. Quod a primis laudabiliter fuit observatum temporibus, hoc ipsum a Concilio Tridentino gravissimis pro nostri aevi necessitate inculcatur verbis. Etsi vero — prelo principatum tenente — scriptis scripta sint opponenda, manet tamen manebitque semper praedicationi vivae vocis sua vis et efficacia. Cultum ergo divinum obeuntes, omissa verbi divini praedicatione nullimodo vos omnibus muneris Vestri partibus satisfecisse censeatis. Quod iam modum satisfaciendi gravi huic obligationi attinet, hoc unum vobis a me commendatum velim, ut non humanae sapientiae verba, non doctae fabulae de ore Vestro resonent, nec verbum Dei ex proprio metiamini ingenio nec ad Vestras interpretemini coniecturas, sed ad illum intellectum, quem sancta mater tenet Ecclesia. Sacrorum Bibliorum volumina, „in quibus — ut S. Augustinus loquitur2 — 1 Rom. 1, 17. 2 De doctr. christ. lib. 2. quisquis invenerit omnia, quae utiliter alibi didicit et multo abundantius inveniet ea, quae nusquam omnino alibi“, cum copiosis SS. Patrum operibus superabun- dantem Vobis exhibent praedicandorum thesaurum, ex quo omnia docere queatis Christifideles, quaecunque „scire omnibus necessarium est, ut poenam aeternam evadere et coelestem gloriam consequi valeant.“1 Uti primis Christiani aevi temporibus apostoli virique apostoliéi verbis Christi eos „in universum mundum“ mittentis obsecuti ubique locorum : in templo, in domibus privatis, in agris ac platearum compitis, immo in ipso Areopago occasionem salutaris spargendae doctrinae lubenti arripiebant animo, eodem modo officium praedicandi, quod Vobis incumbit, evangelii nequaquam intra septum ecclesiae putetis esse restrictum. Zelosus fidelium pastor animarum, ad exemplum boni Pastoris ipsa nocte Nicodemum spirituali cibo nutrientis, oblata quavis immo et ultro quaesita lubens utitur occasione ut in privatis colloquiis, in sodalitatum congressibus aliisque populi concursibus lucem veritatis diffundere, tenebras dispellere animasque in viam salutis dirigere non intermittat. Omnes Vos igitur, VV. FF. et FF. in Christo DD, qui vineam Domini colere et aprum ferum ne eam depascat prohibere debetis, per viscera misericordiae Jesu Christi adjuro, ut sponsores facti gregis, pro quo hostiam se Deo Patri obtulit, impensis studiis adlaboretis ad quaerendum quod perierat, consolidandum quod infirmum, sanandum quod aegrotum, alligandum, quod confractum est.2 1 Cone. Trid. Sess. V, de Reform, c. 2. 2 Ezech. 34. 4.