Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
9 bus praeclarum „speculum“ episcoporum, S. Carolus Borromaeus clerum suum in concilio adhortabatur congregatum: „Primo fratres et filii in Christo charissimi, memores perpetuo extote vocationis, qua vos dignatus est Dominus noster. Qua assidua recordatione memoriaque excitati eam vos virtutem induite, ut videant alii quasi lumen aliquod vestram sanctitatem elucere. Quae si magna in aliis vitae Christianae institutis requiritur, certe in vobis, qui mysteriorum Dei ministri divinaeque gratiae dispensatores estis, maior i nesse debet. . . . Coelestem in terris vitam tamquam angeli Dei moribus vestris exprimere usque adeo studete, ut a vobis divinarum virtutum exempla ad ceteros emanent.“1 Quanta — memorata a 8. Praesule — Vestri ordinis et ministerii sit dignitas et excellentia, tum ex eo patet, quod fidei Christianae, quae omnium bonorum fundamentum est, praedicandae et conservandae officium sacerdotio concreditum fuit, tum quod cetera sacramenta sine illo partim confici et administrari nullo modo queunt, partim solemni caeremonia et religioso quodam cultu carere videntur. Bina porro potestas hostiam offerendi et remittendi peccata humanam rationem et intelligentiam ita excedit, ut sacerdotali dignitati par aliquod seu simile in terris inveniri nequeat.2 Pro tanta muneris dignitate sane „coelestem in terris citam tamquam anfjeli Dei moribus Vestris exprimere“ debetis eoque meliora Vos decet aemulari charismata, quo melioris testamenti sui Vos elegit ministros Christus Dominus. Quod praesertim de nostris valet temporibus, cum Ecclesiae 1 Cone. Mediol. IV. P. III. c. 7. 2 Cf. Catech. Rom. P. II. c. 7. qu. 1-2. inimici ex culpa sacerdotum vel levissima innumeras calumniandi causas 1 libentissime sibi confingunt. Haec tamen muneris Vestri dignitas nonnisi in fidei lumine clarescit, cum eiusmodi sint huius muneris officia et spiritualia quoad fideles emolumenta, quae ad „argumentum non apparentium“1 pertineant. Omnibus ergo tibi, o sacerdos, enitendum est viribus, ut ipse hocce lumine repletus eiusdemque radiis in gregem fidelium quoque emissis, quasi „in lumine tuo videatur lumen“,2 lumen nempe praecelsae tuae dignitatis. Ut in genere humanae salutis initium, ita in specie sacerdotalis quoque perfectionis prima conditio invicta et orthodoxa fides in sacris divinae revelationis praedicatur fontibus.3 Ideo statim in ipso sacerdotii ingressu, in suscipiendo ordine presbyteratus4 fidei emisistis professionem, quo sollemni ritu declaratum est, ut ii potissimum lumine fidei clarescant, per quos totus in orbe terrarum mundus eiusdem fidei ac religionis sumit exordium et incrementum.. Symbolum apostolorum tam in principio, quam in fine s. officii recitandum fidem primum et continuum ostendit perfectionis Vestrae esse fulcrum. Nonnisi ope fidei orthodoxae communionem cum Ecclesia, cuius servi estis constituti, servare potestis, „quoniam omne, ut ait apostolus, quod non est ex fide, peccatum est, schismaticum est, extra unitatem Ecclesiae est.“5 „Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repro1 Hebr. 11, 1. 2 Ps. 35. 10. 8 Cf. Cone. Trid. Sess. VI. c. 8. — S. Leo M. Sermo I. in nativ. 4 Pontif. Rom. de Ord. Presb. 6 Pont. Rom. in Ord. Subdiac.