Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
123 Nr. 4814. Solvuntur dubia circa Ss. Numismata Scapularibus sufficienda. responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit. Romae, die 12 iunii 1913. Laurentius Janssens, O. S. B., L. f S. Consultor ab Actis. Ad supremam hanc Congregationem sancti Officii sequentia exhibita sunt dubia pro opportuna solutione; nimirum: I. Utrum sacerdos pollens facultate Scapularia imponendi, possit unico signo crucis pro unoquoque Scapulari benedicere publice omnia Ss. Numismata quae habent fideles in ecclesia vel in quodam conventu, quin haec Numismata videantur, nec in individuo cognoscantur? II. Utrum benedictio impertiri possit Ss. Numismatibus pro personis iam non adscriptis Scapularibus per impositionem, sed postea vel serius adscribendis; quae Numismata gauderent favoribus Scapularium, tempore quo personae erunt adscriptae per regularem impositionem? Vel estne necessarium, personas iam Scapularibus adscriptas esse, antequam Ss. Numismata pro ipsis efficaciter benedici possint? III. Utrum benedici possint Numismata multa, quae distribuenda sunt quibuscumque personis, quarum aliae iam Scapularibus adscriptae sunt et aliae non adscriptae; et in hoc casu, Numismata, saltem personis iam Scapularibus adscriptis data, eruntne benedicta ? Emmi ac Rmi Patres una mecum Generales Inquisitores, in solito conventu habito feria IV, die 4 iunii 1913,. dixerunt : ad I Affirmative; ad II Affirmative ad primam partem, Negative ad secundam; ad III provisum in II. Et Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Adsessori supremae huius Congregationis, feria V, die 5, eodem mense eodemque anno, impertita, Emmorum Patrum resolutiones benigne approbavit, et hoc Decretum desuper expediri iussit. Contrariis quibuscumque non obstantibus. L. f S. M. Card. Rampolla. f D. Archiep. Seleuci en., Ads. S. O. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Adsessori supremae Congregationis sancti Officii impertita, benigne declarare dignatus est, Indulgentias, quas Ipse solet adnectere crucibus, crucifixis, rosariis, coronis, ss. numismatibus et parvis statuis, Sibi a fidelibus porrectis, illas tantummodo esse intelligendas, quae in elencho, a sacra Congregatione indulgentiarum die 28 augusti 1903 edito, recensentur, quaeque apostolicae nuncupantur nisi expressis verbis significet, alias insuper velle adnectere, v. gr. S. Birgittae, vel Crucigerorum, specifice ac nominatim eas designando. Contrariis quibuscumque non obstantibus. L. f S. M. Card. Rampolla. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. A nonnulis locorum Emmis Ordinariis, sacrorum Rituum Congregationi sequens quaestio, pro opportuna solutione, proposita fuit; nimirum : An, attentis S. R. C. Decretis n. 3697, Ordinis Min. Capuccinorum, 7 decembris 1888 ad III, de Missa Conventual! sine cantu, et n. 4271 Baionen., 8 iunii 1911 ad II, de Missa votiva lecta S. Cordis lesu, prima feria VI cuiusvis mensis, etiam aliqua similis Missa lecta, ex. gr. occasione primae communionis, aut commuNr. 1815. Decretum seu declaratio circa pia obiecta a Summo Pontifice benedicta. Nr. 4816. De precibus in fine Missae recitandis.