Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

119 Nr. 5676. De libro con­firmatorum. quod manuscriptum durantibus votis exa­raverunt, eiusdem dominium habeant, ita ut illud donare aut quocumque titulo alienare valeant.“ Et Emmi PP. Cardinales huius sac­rae Congregationis, in plenario coetu ad Vaticanum habito die 11 iulii 1913, res­ponderunt: „Negative.“ Quam Emmorum Patrum responsio­nem Ssmus Dnus noster Pius Papa X, referente infrascripto S. Congregationis Secretario, ratam habuit et confirmavit die 13 iulii 1913. O. Card. Cagiano De Azevedo, L. f S. Pro-Praefectus. f Donatus Archiep. Ephesinus, Secret. E praescripto Ritualis Romani (tit. X. c. 2.) adiunctus fuit libris stricto sensu parochialibus — qui iussu Concilii Triden- tini (sess. XXIV. c. 1. et 2. de reform.) sunt liber baptisatorum et matrimonio copulatorum — etiam liber confirmatorum, in quo quotquot sacramentum confirm a,- tionis susceperunt et nomen Episcopi confirmantis nominaque patrini aut ma- trinae necnon ea, quae ad rem faciunt, indicantur. Huiusmodi librum quilibet parochus apud se habere omnino debet eumque summo studio custodire tenetur. Cum vero obligatio quae parochis incumbit praedictum librum habendi et custodiendi ac ea, quae necessaria sunt in ipso describendi, procul dubio gravis sit: opportunum esse duco omnibus, ad quos spectat, hanc gravem obligationem in mentem revocare, et etiam id incul­care, ut librum confirmatorum fine super- introducendae inscriptionis authenticae episcopi confirmantis post administratio- nem sacramenti quantocyus officio archi- dioecesano exhibeant. I eria II. die 16 iunii 1913. Sacra Congregatio eminentissimorum ac reverendissimorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a sanctissimo Do­mino nostro Pio Pp. X sanctaque Sede apostolica Indici librorum pravae doctri­nae, eorum que proscriptioni, expurgationi ac permissioni in universa Christiana republica praepositorum et elelegatorum, habita in palatio apostolico Vaticano die 16 iunii 1913, damnavit et damnat, pro­scripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat, quae sequuntur opera: Luigi Renzetti, Lotte umane; ro­mám o di vita russa. Roma, 1911. Sebastian Merkle, Vergangenheit una Gegenwart der katholisch-theologischen Fakultadén fyAkademische Rundschau“ Leipzig, oct. et nov. 1912). L. Laberthonniére, Sur le chemin du catholicisme. Paris, 1913. — Le témoiqnaqe des martyrs. Ibid., 1912. Stéphen Coubé, Ames juives. Paris s. a. M. D. Petre, Autobiography and life of George Tyrrell. London, 1912. H. A. van Dalsum, Er is geene tegenstelling tuschen die beginselen van de fransche Revolutie en die van hei Evangelie. ’S-Grravenhage, 1912. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata at­que proscripta, quocumque loco et quo cumque idiomate, aut in posterum edere aut edita legere vel retinere audeat, sut poenis in Indice librorum vetitorum in­dictis. Quibus sanctissimo Domino nostrc Pio Pp. X per me infrascriptum Secre tNr. 4810. Libri prohi- Í biti. k [ J ) k L l l ) i > > h f 5 ) )

Next

/
Oldalképek
Tartalom