Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
104 melitarum Ordinis propria dici queat, in asceterio enim Pragensi opera religiosi viri Carmelitae b. m. Cyrill i a Matre Dei originem duxit, ipsiusque devotionis actuosi sunt propagatores illius Ordinis alumni, quos unice fideles adeunt, ut vel inscriptionem in piam Unionem efflagitent, vel pietatis adminicula exquirant, vel ad altaria divini Infantis preces exhibendas curent, idcirco generalis idem Praepositus suppliciter a Nobis petit, ut peramplam ipsi veniam faciamus, ex qua tum in ecclesiis Ordinis, tum in aliis ubique terrarum sitis, piam sodalitatem a divino Infante Pragensi appellatam rite erigere valeat. Nos autem votis his annuentes, inspecto potissimum suffragio VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium Congregationi praepositorum Concilii Tridenti ni decretis interpretandis, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, perpetuumque in modum, nunc et in posterum exsistenti Praeposito generali religiosi Ordinis Car- melitarum Excalceatorum facultatem tribuimus, cuius vigore Sodalitatem sub titulo divini Infantis Pragensis, in qualibet tum eiusdem Ordinis, tum alia publica ecclesia, de respectivi Ordinarii consensu, ubique terrarum erigere possit ac valeat; servata tamen forma praescripta in Constitutione Clementis PP. VIII rec. me. Nostri decessoris, quae incipit Quaecumque, aliisque desuper editis apostolicis ordinationibus et gratis omnino. Haec concedimus et mandamus, decernentes praesentes Nostras Litteras firmas validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri, atque detinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt in posterum, plenissime suffragari: sicque rite iudicandum iugiter esse ac definiendum, irritumque et inane fieri, si secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXX martii MCMXIII, Pontificatus Nostri anno decimo. R. Card. Merry Del Val, a Secretis Status. In schematismo ADioecesano deinceps publicare intendo brevissimum omnium Sacerdotum ADioecesanorum vitae curriculum. Quaproprer omnes et singulo? de Venerabili Clero provoco, ut in distincto folio consignent 1. nomen et cognomen, 2. locum, diem mensem et annum nativitatis, 3. diem et annum ordinationis in presbyterum, 4. munera adusque gesta, 5. distinctiones. Membra cleri curati consignata a se folia exhibeant D. VADiacono districtuali: qui illa usque 15.-am Augusti a. curr. ad Cancellariam meam transponet; reliqui vero de Clero, qui districtibus VADiaco- nalibus ingremiati non sunt, vel medie suorum superiorum, vel vero directe ad Cancellariam mittant. Ex audientia Sanctissimi die 27 martii 1913. Etsi pervetusta piissima consuetudo, inter Christianos plurimis in locis invecta, sese invicem salutandi sub Ssmi lesu Nominis invocatione, qua nimirum altéi dicit: Laudetur Tesus Christus, alter vere respondet: Amen vel In saecula, aut similiter, iamdiu apostolicae Sedis favorem adepta sit, et Indulgentia quinquaginta Nr. 3825. Curriculum vitae pro , Schematismo. 1 t 1 1 i i [ "Nr. 4222 Christiana salutatio sub ( invocatione divini lesu , nominis ampliori indul- 1 gentia dita- . tur. > l I