Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

6 ratio paucis Vos a me salutari neonon communis, quem una sustenturi sumus, laboris summam exponi iubet. ITt tilius familias, Domino ad aliam messim me vocante quinque fere annis ante domum hanc paternam reliqueram, nunc vero eodem Domino iubente — ipsius enim providentiam in dispositione Suae Sanctitatis, Caesareae item et Apos- tolicae Regiae Maiestatis veneremur opor­tet — ut pater familias, ut dominus fratrum meorum ad pristinam revertor familiam. Sed quum fratrum imperium humeris portare iubeor, non possum quin in corde fraternis in Vos affectibus repleto memoriam dierum renovem antiquorum, dierum in quibus idem mihi ac vobis currendi stadium idem pro Christo spon­saque Eius immaculata laborandi et pug­nandi erat campus. En siquando fidum me experti estis in militia Christi contu­bernalem, — bonam sane ex mea, parte nunquam defuisse voluntatem quietam habeo conscientiam — eundem me, non solum ss. canonibus sic iubentibus, sed, prout ex intimis cordis Vobis me offero visceribus, pro patre suscipite eoque quam maxime benevolo totoque curae Vestrae pro­speritatis ac salutis mancipato. Si onerum moles multipliciumque sollicitudo curarum summae huius in Sione Pannonica custo­diae honorem reformidare me faciunt, tamen cogitatio illa: me exercitum iisdem mecum principiis animatum, eadem palae­stra educatum in iisdem ac me laboribus exercitatum omnigenaque cum duce con­cordia nitentem in phalange Vestra illus­trissima accepisse, haec inquam cogitatio in spem me erigit, ut credere fas est, nunquam confundendam. Etsi quamplurimas, quae tanto mu­neri parem me reddant, deficere me sen­tio dotes, hoc unum tamen div;nae largi­tati in acceptis maxime refero donum, quod singulos fere — tironibus nempe ultimi lustri exceptis — celebris huius legionis sacerdotalis notos habeam legio­narios. Quid dicam notos ?! Immo amicos vel potius fratres pristini contubernii ac familiaris consuetudinis vinculo mihi iun- ctissimos. Si vero amicorum corpora eodem spiritu animari non immerito di­cuntur, si cordibusque venisque fratrum idem sanguis commeare creditur: meo i ure concordiam mihi cleri cum episcopo, gregis cum pastore, filiorum cum patre eamque accuratissimam ex parte Vestra sperare licebit, ita nempe — pro monito S. Ignatii1 — unoquoque Vestrum in sententiam episcopi concurrente, ut pres­byterium Antistiti coadunetur prout chor­dae citharae, quatenus vox episcopi vox cleri ac vox fidelis dici queat populi, ut vox trina unam resonans sententiam ad unius trinique Dei promovendam exci­tet gloriam. Plurimum in Domino confido hanc Vestram mecum concordiam — pristinae nempe inter nos consuetudini innixam — spontaneam ut convenit om- nisque coactionis expertem maximeque voluntariam futuram vel eo magis, cum principatum inter Vos accipienti clare mihi ob oculos versentur verba S. Greg. M.2 tanto humiliorem atque ad serviendum promtiorem Deo me esse debere ex mu­nere, quanto obligatiorem me conspiciam in reddenda ratione. Non potestate do­minantem, sed paterna charitate familiae servientem me sentiam felicem. Paterno igitur affectu oriundum fili­ali auscultatione primum, quem hac 1 Epist. ad Eplies. 3, 4. 2 Homil. 9. in evang.

Next

/
Oldalképek
Tartalom