Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
101 Nr. 4189. Celsissimus Archipraesiil gratias agit pro votis sibi occasione diei onamasticae a Clero oblatis. Pergrato animo excepi vota, quibus venerabilis Clerus meus, reverentia et devotione erga Archipraesulem ductus, occasione recurrentis coelestis mei Patroni Festi, omnia fausta felicia quaeque mihi adprecatus est et precibus ad Deum fusis Omnipotentis gratiam, mihi in munere meo gravi obeundo adeo necessariam, pro me efflagitavit. Ego vicissim, dum mole agendorum obrutus via hac gratias ago, nihil amplius desidero, quam ut omnes, qui in vinea Domini laborando, viam Christo in cordibus fidelium parant, eodem zelo repleantur, qui Praecursorem Domini animavit. Coelestium munerum distributor Deus gratia sua copiosa efficiat, ut spiritus, quo S. Joannes Baptista replebatur, regat labores nostros pastorales. LECTURIS SALUTEM IN DOMINO! Nr. 8272. Erectio Parochiae Vágmagyarádensis. Memoriae commendamus quibus expedit universis, quod Nos consulere cupientes saluti fidelium divina favente clementia Nobis commissorum atque considerantes, quantopere favorabiles esse debeamus in iis, quae ad divini cultus augmentum tendunt, attenta simul instantia et liberalitate Communitatis politicae Vágmagyarádensis quoad erigendam parochiam in Vágmagyarád, parochiae Geren- csérensi hucusque affiliatam, Nos praelau- datae Communitatis liberalitatem grato animo acceptantes, ad dismembrationem ac respective erectionem novae Parochiae procedere statuimus. Postquam autem ex diligenti inquisitione constiterit de habitatione e dispensatione Apostolica sumptibus dotis Capellae Vágmagyarádensis S. Margaritae et oblatis Communitatis politicae Vágmagyarádensis erecta ac de honesta sustentatione parochi provisum esse tam per proventus agrorum ad praefatam Capellam Vágmagyarádensem S. Margaritae pertinentium et 30 jugera capientium necnon capitalis 20,000 coronarum partem dotis dictae capellae constituentium, quos, freti facultate e speciali auctoritate Apostolica per D. Nuntium Apostolicum die 16. Octobris 1911. Nobis tributa, praesentibus ad dotationem Parochi Vágmagyarádensis in perpetuum destinamus, quam per proventus ex parte fidelium Vágma- gyarádensium ad normam Canonicae Visitationis hucadusque Paracho Gerencse- rensi solutos et demum per proventus a Communitate Vágmagyarádensi resolutione lege firma oblatos; cumque insuper constiterit salarium cantoris, sacri- stani atque aeditui stabilitum esse: nihil 15