Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

96 L c. q. 19.) Quid porro nunc üdém scri­berent auctores, videntes hodiernum uni­versalis Ecclesiae calendarium festis dupli­cibus 183 et semiduplicibus 53 refertum ? Haec proinde etiam causa erat haud ul­tima, quae reformationem Calendarii vehe­menter urgebat. In supplici equidem libello, quem 11 Februarii a. c. Beatissimo Patri inscri­ptum, Sacrae Congregationi Rituum hu­millime offerebam, plura festa in Calen­dario archidioecesano descripta, porro quoque retinenda postulavi (puta officia Passionis tempore Quadragesimali, festa S. Joannis Nep. M., Sanctorum Archan- gelorum et alia), quae tamen, quum in sensu novarum Rubricarum propria con­siderari et dici nequeant, licet iterum ite- rumque eatenus institissem, admissa nequa­quam sunt, alia vero concessa quidem, sed ritu inferiori celebranda, uti videre est ex induito apostolico, quod sequitur: S. S. 89/1912. STRIGONIEN. Rmus Dnus Archiepiscopus Strigo- niensis, habito consensu Rmi Capituli suae Metropolitanae Ecclesiae, Ssmum Domi­num Nostrum Pium Papam X supplici­bus votis rogavit, ut facultatem conce­dere dignaretur, qua Clerus Archidioece- seos Strigonien. relicto Calendario Pro­prio hucusque adhibito in posterum Ca­lendario Ecclesiae universalis uti possit, additis tantummodo quibusdam festis in supplici libello descriptis, specialem cum memorata Archidioecesi relationem ha­bentibus. Sacra porro Rituum Congre­gatio, vigore facultatum sibi specialiter ab eodem Ssmo Domino Nostro tributa­rum, attentis expositis, ita precibus be­nigne annuit, ut in archidioecesi Strigo- niensi Calendarium Ecclesiae universalis amodo adhiberi valeat, cum sequentibus additionibus et variationibus videlicet: 23 Januarii. S. Joannis Eleevn. Ep. C. dupl. com. S. Emerentianae V. M. 26 Januarii. B. Margaritae V. dupl. 28 „ S. Polycarpi Ep. M. dupl. (d. f. ex 26) com. S. Agnetis secundo. 3 Februarii. S. Raymundi Pennafort. C. seni. (d. f. ex 23 Jan.) Dom. II. post Pascha. S. Adalbert)' Ep. M. dupl. I. cl. cum Octava. 30 Maii. Inventio dexterae S. Stephani Reg. C. dupl. mai. com. S. Felicis I. P. M. 15 Junii. B. Jolenthae Yid. dupl: (d. f. ex 11. hui.) com. Ss. Vi ti et Soc. M. M. 27 Junii. S. Ladislai Reg. C. dupl. mai. 17 Julii. SS. Andreae et Benedicti M. M. sem. 21 Julii. S. Alexii C. sem. (d. f. ex 7 huius.) 24 Julii. B. Cunegundis Fid. dupl. com. Vigil, et S. Christinae V. M. 20 Augusti. S. Stephani Regis C. dupl. 1. cl. cum\ octava. 26 Augusti. S. Bernardi Abb. C. et Eccl. Doct. dupl. (d. f. ex 20 huius) com. oct. et S. Zephirini P. M. 27 Augusti. Octava S. Stephani R. C. dupl. mai. Dominica ultima Augusti. Dedicatio eccl. metrop. dupl. I. cl. cum octava, com. Dom. Dominica prima Septembris. Octava de­dicationis. dupl. mai. com. Dom. 1 Septembis. S. Josephi Cal. C. dupl. (d. f. ex 27 Aug.) com. S. Aegydii Abb. et XII. Fratrum M. M.

Next

/
Oldalképek
Tartalom