Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

86 suis Patriarchis, tamen gestari non possent nisi intra limites territorialis iurisdictionis concedentis); quandoque etiam nec sacer­dotio insignitum nec ad Ordines Sacros promotum esse: quinimo compertum est aliquando mendicantem non solum schis­maticum sed et infidelem esse. Saepe etiam scopus ad eleemosynas | captandas allatus fictus omnino deprehen­ditur ; et generatim pecunia collecta in bonum privatum personale ipsius cedit, absque ullo beneficio vel levamine orien­talium fideliam aut praedictorum operum. Quam perniciosa sit et turpis haec agendi ratio, nemo est qui non videat; nam bona fides et pietas catholicorum decipitur et fraudatur, Orientis gentibus et Ecclesiis dedecus affertur, laeditur iusti- tia, et catholicum nomen non levem iacturam patitur. Quapropter S. haec Congregatio et ipsi Summi Romani Pontifices semper conati sunt, ut hi graves abusus fraudu­lentae emendicationis amoverentur, uti constat ex Litteris Innocentii XI datis mense Ianuario 1677, Clementis XII. diei 26 Martii 1736, et ceteris omissis, ex Monitione ad Apóst. Sedis Nuntios anni 1875. Cum autem temporis decursu, disposi­tiones et monita a Suprema Auctoritate lata in oblivionem decidisse videantur, Sedes Apostolica etiam nuperrime rogata fuit, ut denuo supra memoratos abusus compesceret. Attenta itaque hodierna itinerum faci­litate, visum est non solum praeteritas de hac re dispositiones confirmare, sed etiam haec quae sequuntur statuere : I. Ordinarii in sua dioecesi nullum orientalem admittant pecuniae collecto­rem cuiusvis Ordinis vel dignitatis eccle­siasticae, etiamsi exhibeat authentica docu­menta quolibet idiomate exarata et sigillis munita, nisi authenticum ac recens prae­beat Rescriptum Sacrae huius Congrega­tionis, quo facultas eidem fit, tum a pro­pria dioecesi discedendi, tum eleemosynas colligendi. II. Quod si, neglectis hisce Apostoli- cae Sedis mandatis, aliquis Orientalis eccle­siasticus vir, etiamsi commendatitiis Prae­lati sui literis munitus, Europam, Ame­ricani vel alias peragret regiones ad elee­mosynas colligendas, Ordinarius loci in quo versatur, eumdem moneat de vetita emendicatione, eumque non admittat ad Missae celebrationem nec ad aliorum ecclesiasticorum munerum exercitium. III. Si autem pervicacem se prodat Ordinarius, etiam per publicas ephemeri­des, clerum et fideles moneat huiusmodi pecuniae quaestus ut illicitos et reprobatos habendos esse. IV. Demum, si aliquod dubium oria­tur, Ordinarii ad hanc Sacram Congre­gationem referant, quae opportune pro­videbit. Contrariis quibuscumque minime obs­tantibus. Datum Romae ex Aedibus S. Cong­regationis de Propaganda Fide pro Nego­tiis Ritus Orientalis die 1 Ianuari Anni 1912. Fr. H. M. Card. GOTTI, Praef. Hieronymus Roľleri, a Secretis. Folyó évi szeptember hó 6—11. nap­jain, tehát közvetlenül az eucharisztikus kongresszust megelőzőleg, katechetikai kongresszus fog tartatni a bécsi egyetem hittudományi facultásának termeiben. A programm lényeges pontjai a következők: 2829. sz. Katechetikai kongresszus Bécsben.

Next

/
Oldalképek
Tartalom