Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
52 Nr. 1147. Disciplina ieiimii ac abstinentiae pro subditis catholicis exercitus Hungarici defendendae patriae et defensorum legum fiuan- cialiuni. Facultas, quam per folium S. Congregationis Concilii die 11 Januarii 1909. sub nr. 111/9. impetraveram extendendi nempe ad exercitum Hungaricum defendendae patriae et defensores legum financial ium indultum quoad abstinentiam concessum exercitui communi Austriaco- Hungarico, jam expiravit. Etenim petita extensio data fuit „citato induito perdurante“ illud autem indultum in favorem exercitus communis Austriaco-Hun- garici juxta Breve 18 Dec. 1891. concessum fuit Vicario Castrensi, Episcopo Colomanno Belopotoczky durante liuius- modi Vicarii Castrensis munere. Dum autem praefatus Vicarius Castrensis munere suo abdicavit, valor prioris inclulti pariter expiravit. In favorm ergo subditorum catholicorum exercitus Hungarici defendendae patriae et defensorum legum financialium Beatissimum Patrem iterum humillime novis adire sustinui precibus. Sacra Congregatio Concilii auctoritate Suae Sanctitatis his precibus benigne annuit hocce rescripto: „Beatissime Pater! Card. Archiepiscopus Strigoniensis nomine etiam Episcoporum Regni Unga- rici Sanctitati Vestrae humiliter exponit: Facultas, quam per Rescriptum S. Congregationis Concilii diei 11 Januarii 1909. impetravit, nempe extendendi ad exercitum Hungaricum defendendae patriae et defensores legum financialium quoad abstinentiam concessum exercitui communi Austriaco-Hungarico, iam expiravit. Etenim petita extensio data fuit citato induito perdurante: hoc autem in favorem exercitus communis Austriaco- Hungarici iuxta breve diei 18 Decembris 1891 concessum fuit Vicario Castrensi, Episcopo Colomanno Belopotoczky durante eius munere. Cum autem praefatus Vicarius Castrensis muneri suo abdicavit, valor prioris indulti pariter expiravit. In favorem ergo subditorum catholicorum exercitus Hungarici defendendae patriae et defensorum legum financialium iterum humillime praefatus Card. Archiepiscopus deprecatur S. V. ut dignetur benignissime concedere, ut iisdem liceat carnibus vesci omnibus diebus abstinentiae et ieiunii exceptis solummodo Vigilia Nativitatis et feria VI. in Parasceve, ita tamen, ut omnibus diebus abstinentiali- bus Quadragesimae et diebus ieiunialibus et simul abstinentialibus per annum non liceat in eadem comestione carnes cum piscibus miscere. Liceat porro iisdem respectu ad onerosum eorumdem servitium omnibus diebus ieiunialibus et abstinentialibus pluries in die satiari. Liceat demum omnibus ad familiam eorum pertinentibus eadem dispensatione uti, excepto tamen quod diebus ieiunialibus ad unam satietatem servandam obligentur. Die 1 Februarii 1912. S. Congr. Concilii Tridentini Interpres, auctoritate Ssmi Domini Nostri Pii P. P. X. attentis expositis, benigne tribuit Cardinali Archi- episcopo Strigonien. Oratori facultates indulgendi et dispensandi iuxta petita per quinquennium servata in reliquis forma Rescr. praecedenti. L. S. C. CARD. OENNARI, Praef. 0. Gfiorgi, Secrius.“ Fundamento igitur huius rescripti indulgeo et dispenso in disciplina ieiunii