Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

179 Nr. 7365. Emhieiitissi- ínns gratias agit pro gra­tulationibus vertente die onomastico. Nr. 7138. Circa indul­gentias festis Beatorum adnexas. XVIII. Vota, quae Venerabilis Clerus meus vertente die onomastico mihi obtulit, eo maiori percepi gaudio, cum in illis veri obsequii et filialis erga Archi-praesulem reverentiae pignus conspexerim. Grati igitur animi sensibus ductus paterno affectu vicissim fausta et bona quaeque adprecor, summopere exorans Deum, ut quae in salutem tam propriae, quam aliorum animae et in Dei gloriam praesuscipitis, vobis semper prospere eveniant. Una et omnibus Claustris et Congre­gationibus praefata occasione cordis sui sensus exprimentibus gratias meas de­ferendo adiutricem Dei gratiam efflagito. Supremae sacrae Congregationi S. Officii sequentia proposita sunt dubia, quae versantur circa indulgentias in festis Beatorum concessas, quando haec trans­feruntur, nimirum: I. An, translato in perpetuum festo alicuius Beati, quod externa solemnitate non gaudet, transferatur quoque indul­gentia concessa ecclesiis Ordinis regularis in casu tantum quo huiusmodi indulgentia concessa sit intuitu Beati eiusque expresso nomine, an etiam in casu quo non fuerit concessa intuitu Beati, id est non eius expresso nomine, sed tantum affixa diei qua eius festum celebratur? II. Et quatenus affirmative ad pri­mam partem: Num translatio locum habere debeat, tam si festum pro universo Ordine, quam si pro aliqua tantum regu­lari provincia vel singulari conventu peragatur ? III. Num translatio indulgentiae locum habeat, si reposito in aliam diem fixe festo Beatorum, eorum solemnitas externa in antiquo die, ut ante officii repositionem perpetuam, affixa perseveret in populo? IV. An quando festum Beatorum ordinis S. Francisci celebratur a variis familiis franciscalibus, non támen eodem die sed diverso, Tertiarii saeculares luc­rari valeant indulgentiam eidem festo adnexam, die quo festum illud celebratur ab ea familia cui ipsi subsunt, etiam si in proprio indulgentiarum summario alio die adquirenda designetur? Y. An Tertiarii, si eorum sodalitas erecta est in ecclesiis franciscanis quae 32

Next

/
Oldalképek
Tartalom