Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

169 Nr. 7136 Constitutio Apostolica de Sanctissima Eucharistia promiscuo ritu su­menda. XVII. Tradita ab antiquis, haec diu in Ecclesia consuetudo tenuit, ut ad varios, pro diversis locis, inores ritusque sacro­rum, modo superstitionis et idololatriae suspicio omnis eis abesset, fideles pereg­rini nullo negotio sese accommodarent. Quod quidem usu veniebat, pacis et coni- unctionis gratia, inter multiplicia unius Ecclesiae Catholicae membra seu parti­culares ecclesias, confovendae, secundum illud santi Leonis IX, „nihil obsunt saluti credentium diversae pro loco et tempore consuetudines, quando una fides per dilectionem operans bona quae potest, uni Deo commendat omnes1“. Huc accedebat necessitatis causa, cum, qui in exteras regiones advenissent, iis plerumque nec sacrae ibi aedes, nec sacerdotes ritus proprii suppeterent. Id autem cum in ceteris rebus fiebat, quae ad divinum cultum pertinent, tum in ministrandis suscipiendisque sacramentis maximeque Sanctissima Eucharistia. Ita­que clericis et laicis, qui formatas, quae dicebantur, litteras peregre afferrent, patens erat aditus ad eucharisticum ministerium aut epulum in templis alieni ritus; et 1 Epist. ad Michaelem Constantinopolitanum Patri­archam. Episcopi, presbyteri ac diaconi latini cum graecis hic Romae, graeci cum latinis in Oriente divina concelebrabant mysteria: quod usque adeo evasit solemne, ut si secus factum esset, res posset argumento esse discissae vel unitatis fidei vel concor­diae animorum. At vero, postquam magnam Orientis Christiani partem a centro catholicae uni­tatis lamentabile schisma divellerat, consuetudinem tam laudabilem retinere iam diutius non licuit. Quum enim Michael Caerularius non solum mores caerimoni­asque latinorum maledico dente carperet, verum etiam ediceret aperte consecratio­nem panis azymi illicitam iritamque esse, Romani Pontifices, Apostoliéi officii me­mores, latinis quidem, ad avertendum ab eis periculum erroris, interdixerunt, ne in pane fermentato sacramentum conficerent seu sumerent; graecis vero, ad catholicam fidem unitatemque redeuntibus, veniam fecerunt communicandi in azymo apud latinos: id quod pro iis temporibus et locis opportunum sane erat, imo neces­sarium. Quum enim nec saepe graeci tunc invenirentur espiscopi huic beati Petri cathedrae coniuncti, nec ubique adessent catholica orientalium templa, timendum valde erat, ne orientalis catho­31

Next

/
Oldalképek
Tartalom