Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIII.

124 Nr. 5127. De dispensa­tionibus su­per impedim disparita- tis cultus absque de­bitis cautio­nibus nun­quam con­cedendis. Volumus autem quod praesentium Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici sub­scriptis et sigillo alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae muni­tis, adhibeatur in indicio et extra illud eadem prorsus fides, quae eisdem prae­sentibus adhiberetur, si originaliter forent exibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae dismembrationis, erectionis, institutionis, concessionis, in- dulti, impertitionis, statuti, subiectionis, decreti, commissionis, mandati, deroga­tionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit in­cursurum. Datum Romae apuci S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo decimo secundo, die octava mensis Iunii, Ponti­ficatus Nostri anno nono. A. Card. Agliardi, S. R. E. Cancellarius. Pro Emo Secretario S. C. Consistorialis absente Scipio Tecclii, Adsessor. L. f P. Reg. in Concell. Apóst. n. 48/12. M. Riggi, C. A. Notarius. In plenario conventu supremae sa­crae Congregationis sancti Officii habito ■feria IV die 16 április 1890, proposita quaestione: „An in concedendis ab ha­bente a Sancta Sede potestatem dispen­sationibus super impedimento clisparitatis cultus praescriptae cautiones semper sint exigendae“, Emi ac Rmi DD. Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores ge­nerales, re perdiligenti examine discussa, respondendum decreverunt: „Dispensatio­nem super impedimento disparitatis cul- j tus nunquam concedi, nisi expressis om­nibus conditionibus seu cautionibus.“ Eademque die ac feria Ssmus D. Leo PP. XIII. in solita audientia R. P. D. Adsessori eiusdem supremae sacrae Con­gregationis impertita Emorum Patrum resolutionem benigne adprobare et con­firmare dignatus est. Contrariis quibuscumque non ob­stantibus. Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 21 iunii 1912. L. f S. Aloisius Castellano, S. R. et U. I. Notarius. Cum per Decretum Ne temere diei 2 augusti 1907. n. IV. expresse ac nulla facta distinctione edicatur parochos et locorum Ordinarios valide matrimonio adsistere, dummodo invitati ac rogati... requirant excipiantque contrahentium con­sensum ; graves in praxi difficultates or­tae sunt relate ad mixtas nuptias in qui­bus, denegatis pervicaciter a partibus de­bitis cautionibus, Sancta Sedes, attentis peculiaribus quorumdam locorum circum­stantiis, materialem tantum parochi prae- \ sentiam, per modum exceptionis ac ve- luti ultimum tolerantiae limitem, antea aliquando permiserat. Re delata ad supremam hanc sa­cram Congregationem sancti Officii, cui ex praescripto apostolicae Constitutionis : „Sapienti consilio“ integra manet... fa­cultas ea cognoscendi quae circa ... im- i pediménta disparitatis cultus ei mixtae religionis versantur, atque in plenario conventu habito feria III, loco IV, die Nr. 5128. De parochi adsistentia matrimoniis mixtis in qnibus prae­scriptae cau­tiones a con­trahentibus pervicaciter detrectantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom