Circulares literae dioecesanae anno 1911 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
87 VIII. Nr. 2470. Decretum S. Cong. de Sacram. quoad matrimonium; de statu libero ac denunciatione. INSTRUCTIO AD ORDINARIOS CIRCA STATUM LIBERUM AC DENUNCIA- TIONEM INITI MATRIMONII. Perlatum haud semel est ad hanc S. Congregationem de disciplina Sacramentorum, in quibusdam regionibus parochos matrimoniis adsistere, praesertim advenarum, non comprobato rite ac legitime statu libero contrahentium, eiusque rei causa non defuisse qui alteras nuptias attentare sint ausi. Haud pauci praeterea Ordinarii conquesti sunt, initorum notitiam connubi- orum, quae vi decreti: Ne temere, editi a S. C. Concilii die II mensis Augusti anno MDCCCCVII, transmittenda est ad parochum baptismi coniugum, saepe omni fidei testimonio esse destitutam debitisque indiciis carere. Ad haec incommoda removenda Emmi Patres huius S. Congregationis in generali conventu habito in aedibus Vaticanis die VII mensis Februari MDCCCCXI, praescribenda censuerunt ea quae sequuntur : I. In memoriam redigatur parochorum haud licere ipsis adesse matrimonio, nisi constito sibi legitimo de libero statu contrahentium, servatis de iure servandis : (Cfr. Decr. Ne temere, n. V, § 2); iidem- que praesertim moneantur ne omittant baptismi testimonium a contrahentibus exigere, si hic alia in paroecia fuerit illis collatus. II. Ut autem quae n. IX, § 2 memorati Decreti praescripta sunt rite serventur, celebrati matrimonii denunciatio, ad baptismi parochum transmittenda, con- iugum eorumque parentum nomina et agnomina descripta secumferat, aetatem contrahentium, locum diemque nuptiarum, testium qui interfuerunt nomina et agnomina, habeatque parochi subscriptum nomen cum adiecto parochiali sigillo. Inscriptio autem accurata indicet paroeciam, dioecesim, oppidum seu locum baptismi coniugum, et ea quae ad scripta per publicos portitores tuto transmittenda pertinent. III. Si forte accidat ut, adhibitis etiam cautelis, de quibus n. I, baptismi parochus, in recipienda denunciatione matrimonii comperiat alterutrum contrahentium aliis nuptiis iam esse alligatum, rem quantocius significabit parocho attentati matrimonii. IV. Ordinarii sedulo advigilent ut haec praescripta religiose serventur, et transgressores, si quos invenerint, curent ad officium revocare, adhibitis etiam ubi sit opus, canonicis poenis. Ex Aedibus eiusdem S. C. die 6 Martii 1911. D. CARD. FERRATA, Praefectus. L. f S. Ph. Giustini, Secretarius. 14