Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
73 VIL Nr. 2262. Ad R. D. Caro- lum Kánter et Marchio- nissam Ade- lem Pallavi- cini Praesides piae Societatis ab altari, in quinquagesimo a condita Societate anniversario. •— 14 martii 1910. Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. — Exeunte anno quinquagesimo a. condita pia Societate cui praesidetis, recte existimastis, quas dabatis nuper ad Nos litteras, eas Nobis fore per- iucundas. Etenim nihil sanctius, nihil salubrius esse potest, quam, quod vobis est propositum, promovere cultum Sacramenti Augusti, simulque inopiae subvenire sacrarum aedium, ubi necessariae supellectilis copia desideretur. In hoc autem apparet plane eximiam valdeque fructuosam adhuc vestram industriam exstitisse. Vobis igitur plurimum gratulamur, quin etiam gratias ingentes agimus, quod, vestram et communem foventes in Christum Dominum pietatem, optime de Ecclesia sancta mereri consuevistis. Praeterea, quod documento sit paternae in vos benevolentiae Nostrae, vobis singulis, quotquot estis de ista Societate, damus, ut anno vertente, semel, quo die cuique libuerit, modo rite expiati Sancta de altari libaveritis, plenariam peccatorum veniam apud Deum impetretis. Quod reliquum est, Societatem vestram, quam gaudemus late per Hungáriáé dioeceses iam esse propagatam, magnopere velimus ut omnes boni opibus suis atque studiis iuvent. Auspicem vero coelestium munerum, vobis, dilecti filii, cunctisque vestris sodalibus apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae, apud S. Petrum die XXVII Februarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo. PIUS PP. X. In plenariis comitiis a S. Congregatione de disciplina Sacramentorum habitis, die 12 martii 1910, sequentia proposita fuerunt dirimenda dubia nimirum: I. Quid intelligendum sit nomine „regionisw, seu in qua distantia debeant versari contrahentes a loco in quo est sacerdos competens ad assistendum matrimonio, ut hoc possit valide et licite iniri coram solis testibus ad normam art. VIII decr. „Ne temere“. II. Accidit non raro ut ob sacerdotum inopiam plures paroeciae ab uno tantum parocho regantur, qui easdem omnes singulis mensibus invisere nequit. Sunt pariter quaedam amplae paroeciae, vicos etiam cum sacello publico valde dissitos continentes, qui infra mensem, tum ob viarum asperitatem, tum ob fluminum impetum lustrari a parocho nequeunt omnino, nec parochus a fidelibus adiri potest. Quaeritur: a) Possintne fideles paroeciarum in primo casu, elapso 12 Nr. 2264. Dubia circa decretum de sponsalibus et matrimonio.