Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Nr. 116. Eminentissi- mus Archi- praesul gratias agit prc votis sibi occasione novi anni a Clero oblatis. Haud immodico affecti sumus gaudio, quod permulti e venerabili Clero votis Nos adierint, quibus gratiam ab Omnipotente efflagitarunt pro felici cursu inchoati anni, fausta felicia quaeque Nobis ■ adp recantes. Pro his, fidelitatis aeque ac reverentiae erga Archipraesulem pignoribus debitas rependendo grates, Nos quoque ad omnium bonorum largitorem supplices tendere manus non desistimus, ut omnibus, quos inscrutabilis Dei providentia sollicitudini ac curae Nostrae concredidit, clemens bonusque adsit, mittatque omnibus nobis Spiritum suum, qui renovet faciem terrae, ut expurgato veteri fermento in novitate vitae ambulemus et fontem huius vitae aperiamus animabus illis, quarum aeternam salutem procurandam divinus Salvator nobis commisit. Pax Christi habitet in nobis! Nr. 96. De comparandis calicibus cum cuppis saltem argenteis intus auratis. Inter vasa sacra illa sunt prima et praestantissima, quae ad offerendum et consecrandum panem vitae aeternae et sanguinem salutis perpetuae requiruntur. Hinc tenore Missalis Romani (Rit. celebr. miss. I. 1.) distincte declaratur calicem, ad quem omnino patena quoque pertinet, debere esse aureum vel argenteum aut saltem habere cuppam argenteam intus auratam cum patena saltem argentea itidem inaurata. Cum autem in plurimis ecclesiis archi- dioecesis Nostrae ad sacrificium Missae celebrandum semper adhuc adhibeantur calices, quorum cuppae ex aere inaurato constant: vigore praesentium strictissime mandamus omnibus parochis et ecclesiarum rectoribus, ut hujusmodi calices praescriptioni Sanctae Matris Ecclesiae et dignitati divini cultus minime respondentes ab usu removeant ac tollant et quo citius novos calices cum cuppis et patenis saltem argenteis ac intus auratis ad expensas peculii sacri cum venia Ordinariatus comparent et consecrari curent. Si ecclesiarum proventus ad tales sumptus faciendos haud sufficerent: non dubitamus, quin adunato pastorum et fidelium fervore digna comparari valeant vasa Domini. Plane confidimus clerum hujus archi- dioecesis pro fide viva ardentique amore