Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

234 Nr. 7721. Declaratio­nes circa iusiuranďum a Motu Proprio „Sacrorum Antistitum“ prae­scriptum. praesentis, ita nempe ut qui bis vel ter electus iam fuerit, antiquior non habeatur illo qui prima vice electus sit, dummodo pari die electio evenerit. R. Negative ad Iara partem, affirma­tive ad IIam. 11. Utrum error in computanda anti­quitate et admissio alicuius examinatoris seu consultoris, hac de causa illegitima, inducat nullitatem actorum. R. Negative. 12. Utrum iusiurandum in can. 7 praescriptum debeat singulis vicibus in singulis causis renovari, an sufficiat illud semel emittere post electionem aut in primo conventu. R. Sufficit semel emissum, durante munere, dummodo pro omnibus causis fuerit emissum. Potest tamen Ordinarius exigere ab examinatoribus et consultori­bus ut illud renovent in casibus particu­laribus, si id expediens iudicaverit. C. CARD. DE LAI, Secretarius. L. f S. Scipio Tecclii, Adsessor. Ad hanc sacram Congregationem proposita sunt quae sequuntur dubia circa Motum Proprium Sacrorum Antistitum, die 1 Septembris proxime lapsi editum, nimirum I. utrum qui, in praesenti, plura obtinent officia vel beneficia, unum dum­taxat iusiurandum praestare possint, an tot iuramenta emittere teneantur quot possident officia vel beneficia; II. coram quo Moderatores generales Ordinum aut congregationum religiosa­rum praestare debeant eiusmodi iusiuran­dum ; III. an Vicarius generalis delegari possit ab Episcopo, generali modo, ad iusiurandum excipiendum; IV. utrum iuramenti formula, pluri­bus simul convenientibus, ab omnibus singillatim legenda sit, an vero sufficiat ut ab aliquo ex eis recitetur; V. an quotannis teneantur renovare iusiurandum vicarii parochiales, confes- sarii et sacri concionatores quibus facul­tas singulis annis prorogatur; VI. utrum parochi, in locis a resi­dentia Episcopi dissitis, teneantur emit­tere juramentum coram Vicariis foraneis, an sufficiat ut ad Episcopum remittant iuris- iurandi formulam ab ipsis subsignatam; SSmus Dominus Noster Pius PP. X, in audientia die 21 Octobris 1910 Emo Cardinali Secretario sacrae Congregationis Consi sto rialis concessa-, mandavit ut re- spondendeatur: ad I. sufficere unum iusiurandum, sed de eodem prius praestito fides ex­hibenda est ei, qui ius habet aliud exi­gendi iuramentum; ad II. Moderatores generales, qui actu Ordini vel Congregationi vel Insti­tuto praesunt, coram Patribus sui Defi- nitorii, sive Assistentibus sive Consiliariis generalibus; Moderatores autem genera­les, qui in posterum eligentur, coram Praeside capituli generalis; ad III. affirmative, postquam ipse in manibus Episcopi iusiurandum praesti­terit ; ad IV. sufficere ut, formula iura­menti ab uno recitata, a, ceteris singulis, iureiurando emisso, formula ipsa subscri­batur ; ad V. negative; • ad VI. pro hac prima vice sufficere ut memorati parochi subsignent iuramenti formulam iuxta indultum diei 25 Septem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom