Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

169 XVI. Nr. 5809. Leges ad mo dernismi pe riculum pro pulsandum. Sacrorum antistitum neminem latere "arbitramur, vaferrimum hominum genus, - modernistas, persona quam induerant illis detracta per encyclicas Litteras Pa­scendi dominici gregisx, consilia pacis in Ecclesia turbandae non abiecisse. Haud enim intermiserunt novos aucupari et in clandestinum foedus ascire socios, cum iisque in Christianae reipublice venas opi­nionum suarum virus inserere, editis libris commentariisque suppresso aut mentito scriptorum nomine. Haec audaciae ma­turitas, per quam tantus Nobis inustus est dolor, si perlectis iterum memoratis Litteris Nostris, consideretur attentius, facile apparebit, eius moris homines haud alios esse quam quos ibi descripsimus, adversarios eo magis timendos, quo pro­piores ; ministerio suo abutentes ut ve­nenatam hamis escam imponant ad inter­cipiendos incautos, doctrinae speciem cir­cumferentes, in qua errorum omnium summa continetur. Hac lue diffluente per agri Domini partem, unde laetiores essent exspectandi fructus, quum omnium Antistitum est in catholicae fidei defensione laborare, sum­maque diligentia cavere, ne integritas di­vini depositi quidquam detrimenti capiat, tum ad Nos maxime pertinet Christi Ser­vatoris imperata facere, qui Petro, cuius principatum, licet indigni, obtinemus, dixit: Confirma fratres tuos. Hac nempe de causa, hoc est, ut in praesenti dimi­catione subeunda confirmentur bonorum animi, opportunum duximus memorati Nostri documenti sententias et praescripta referre hisce verbis expressa: „Vos oramus et obsecramus, ne in re tam gravi vigilantiam, diligentiam, fortitudinem vestram desiderari vel mi­nimum patiamini. Quod vero a vobis petimus et expectamus idipsum et petimus aeque et expectamus a ceteris animarum pastoribus, ab educatoribus et magistris sacrae iuventutis, imprimis autem a sum­mis religiosarum familiarum magistris. I. Ad studia quod attinet, volumus probeque mandamus ut philosophia scho­lastica studiorum sacrorum fundamentum ponatur. — Utique, si quid a doctoribus scholasticis vel nimia subtilitate quaesi­tum, vel parum considerate traditum; si quid cum exploratis posterioris aevi doctrinis minus cohaerens, vel denique quoquo modo non 'probabile; id nullo pacto in animo est aetati nostrae ad imitandum proponi} Quod rei caput est a 1 Dat. d. VIII septembr. MCMVII. 1 LEO XIII, Encycl. „Aeterni Patris“. 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom