Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
104 facta; atque ab eiusmodi publicatione consistoriali hucusque communiter computatum est anniversarium electionis seu translationis Episcopi ad effectum Missae seu Collectae respondentis iuxta Caeremo- niale Episcoporum (lib. II, cap. XXXV). Nunc vero, de mandato SSmi Domini Nostri Pii Papae X, ex audientia diei 20 nuper elapsi mensis Maii, per Sacram Congregationem Consistorialem patefacto, Sacra Rituum Congregatio statuit ac declarat diem anniversarium electionis seu translationis, in casu et ad effectum de quo agitur in citato libro et capite Caere- monialis Episcoporum, quoad Episcopos in Consistorio electos seu translatos, computandum adhuc esse a die publicationis consistorialis, quoad ceteros vero Episcopos antea electos seu translatos, in posterum non a die enunciationis in Consistorio, sed a die expeditionis decretorum seu Litterarum Apostolicarum ad electionem seu translationem pertinentium; non obstantibus resolutionibus in contrarium hucusque editis. Denique Sacra eadem Congregatio iterum atque opportune declarat, diem anniversarium electionis seu translationis Episcopi Coadiutoris cum futura successione relate ad Missam ipsam seu Collectam, cessante Coadiuti munere et adveniente Coadiutoris successione, item a die expeditionis decretorum seu Litterarum Apostolicarum pro Coadiutoria supradicta esse computandum; prouti alias resolutum fuit, praesertim in una Maria- nopolitana n. 3440, diei 30 Ianuarii 1878. Atque ita rescripsit, declaravit et servari mandavit ab hac die 8 Iunii 1910. Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus. L. f S. f Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secretarius. Vicarius Generalis Strigoniensis, de mandato Emi Archiepiscopi illius archi- dioecesis, sequentia S. Congregationi Concilii exposuit: „Sacerdotes in dioecesibus Hungáriáé ad titulum respectivae dioecesis ordinantur, cum in Hungária tituli in iure canonico recensiti haud usurpari possint. Emus Archipraesul Strigoniensis approbationem huius tituli petens id quidem non est assecutus, ast facultatem obtinuit ad quinquennium dispensandi a legitimis titulis canonicis, ita ut sacerdotes archidioecesis i Strigoniensis ad titulum huius archidioecesis ordinare valeat. Titulus dioecesis, iuxta • communem interpretationem in Hungária vigentem, ius tribuit ordinato sacerdoti ut in casu inhabilitatis ad munera pastoralia exercenda pensione donetur seu sustentetur ex parte dioecesis. Hunc in finem dioeceses Hungáriáé instructae sunt peculiaribus fundationibus et institutis. Titulo dioecesis, quoad hoc ius postulandi sustentationem ex parte dioecesis, aequiparatur incardinatio sacerdotis alicuius alterius dioecesis. „Iamvero de hoc titulo dioecesis quaestio occurrit relate ad disciplinam cleri servandam magni momenti, utrum nempe sacerdotes excommunicati et atro- cium criminum rei servato iudicii ordine per poenam depositionis titulo dioecesis, per dispensationem Apostolicae Sedis nunc in archidioecesi Strigoniensi usurpato, ita omnino privari possint, sicut privantur per poenam depositionis a titulo canonico beneficii. Timendum enim est ne huius- modi infelices sacerdotes post vitam mere civilem saepe in remotis regionibus transactam, viribus fracti et ad angustias redacti, fundamento tituli dioecesis ius sibi arrogent postulandi sustentationem ex parte Nr. 4210. Circa privationem tituli sacrae ordinationis.