Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

89 Nr. 3184. Sacra exer­citia cleri archidioece- sani annun­tiantur. IX. Cum ad sacra exercitia spiritualia hoc anno peragenda Vos, Venerabiles Fratres, in Domino invitamus, juvat ea verba afferre, quibus Sanctissimus Dominus No­ster Pius Papa X. necessitatem meditatio­nis tam efficaciter inculcat in Exhorta­tione ad clerum catholicum anno supe­riori edita (Vide Cire. a. 1908. p. 127-140.) „Quamvis enim varia sacerdotii munia augusta sint et plena venerationis, usu tamen frequentiore fit ut ipsa tractantes non ea plane qua par est religione per­pendant. Hinc sensim defervescente animo facilis gressus ad socordiam, atque adeo ad fastidium rerum sacrarum. Accedit, quod sacerdotem quotidiana consuetudine versari necesse sit quasi in medio natio­nis pravae; ut saepe in pastoralis ipsa caritatis perfunctione sit sibi pertimescen­dum, ne lateant inferni anguis insidiae. Praeterea expedit sacerdoti quadam instrui facilitate assurgendi nitendique in caele­stia, qui coelestia sapere, eloqui, suadere omnino debet, qui sic debet vitam suam omnem supra humana instituere, ut quid­quid pro sacro munere agit, secundum Deum agat, instinctu ductuque fidei. Jam- vero hunc animi habitum, hanc veluti nativam cum Deo coniunctionem efficit maxime ac tuetur meditationis praesidium. Quarum rerum confirmationem petere licet, sane tristem ex eorum vita sacer­dotum, qui divinorum meditationem vel parvi pendant vel plane fastidiunt. Vi­deas enim homines, in quibus sensus Christi, illud tam praestabile bonum, oblanguit, totos ad terrena conversos, vana consedantes, leviora effutientes, sacrosancta obeuntes remisse, gelide, for­tasse indigne. “ Venite igitur, dilectissimi Fratres, et renovate, confirmate in cordibus Vestris spiritum Christi, sensum Christi. Venite et unitis viribus oremus Do­minum, ut det omnibus spiritum bonum, spiritum principalem, spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scien­tiae et pietatis et timoris Domini. Sacra exercitia pro archidioecesis Nostrae sacerdotibus anno currenti in aedibus Seminarii Strigoniensis incipient die 23 Augusti vespere et finem habe­bunt die 27 Augusti mane. Comparituri in aedibus Seminarii Stri­goniensis nomina sua usque ad 20 Au­gusti ad Cancellariam Nostram Strigoni- ensem transmittant, ut de necessariis, ho­spitio nempe et victu, sufficienter provideri 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom