Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

138 III. Utrum speciatim sensus litteralis historicus vocari in dubium possit, ubi agitur de factis in eisdem capitibus enar­ratis, quae christianae religionis funda­menta attingunt: uti sunt, inter caetera, rerum universarum creatio a Deo facta in initio temporis; peculiaris creatio homi­nis ; formatio primae mulieris ex primo homine; generis humani unitas; originalis protoparentum felicitas in statu iustitiae, integritatis et immortalitatis; praeceptum a Deo homini datum ad eius obeclientiam probandam; divini praecepti diabolo sub serpentis specie suasore, transgressio ; pro­toparentum deiectio ab illo primaevo inno­centiae statu; nec non Reparatoris futuri promissio ? Resp. Negative. IV. Utrum in interpretandis illis ho­rum capitum locis, quos Patres et Docto- res diverso modo intellexerunt, qui certi quippiam definitique tradiderint, liceat, salvo Ecclesiae iudicio servataque fidei analogia, eam quam quisque prudenter probaverit, sequi tueri que sententiam? Resp. Affirmative. V. Utrum omnia et singula, verba videlicet et phrases, quae in praedictis capitibus occurrunt, semper et necessario accipienda sint sensu proprio, ita ut ab eo discedere numquam liceat, etiam cum locutiones ipsae manifesto appareant im­proprie, seu metaphorice vel anthropo- morphice, usurpatae, et sensum proprium vel ratio tenere prohibeat vel necessitas cogat dimittere? Resp. Negative. VI. Utrum, praesupposito litterali et historico sensu, nonnullorum locorum eorumclem capitum interpretatio allego- rica et prophetica, praefulgente sanctorum Patrum et Ecclesiae ipsius exemplo, adhi­beri sapienter et utiliter possit? Resp. Affirmative. VII. Utrum, cum in conscribendo primo Geneseos capite non fuerit sacri auctoris mens intimam adspectabilium rerum constitutionem ordineque creatio­nis completum scientifico more docere sed potius suae genti tradere notitiam popularem, prout communis sermo per ea ferebat tempora, sensibus et captui hominum accommodatam, sit in horum I interpretatione adamussim semperque investiganda scientifici sermonis pro­prietas ? Resp. Negative. VIII. Utrum in illa sex dierum de­nominatione atque distinctione, de quibus in Geneseos capite primo, sumi possit vox Yôm (dies), sive sensu proprio pro die naturali, sive sensu improprio pro quodam temporis spatio, deque huiusmodi quae­stione libere inter exegetas disceptare liceat ? Resp. Affinnative. Die autem 30 Iunii anni 1909, in audientia ambobus Rmis Consultoribus ab actis benigne concessa, Sanctissimus praedicta responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit. Romae, die 30 Iunii 1909. Fulcranus Vigouroux, P. S. S. L. f S. Laurentius Janssens, 0. S. B. S. Congregatio Emorum ac Rmorum S. R. E. Cardinalium a SSmo Domino nostro Pio PP. X. Sanctaque Sede Apo- stolica Indici librorum pravae doctrinae, eorundemque proscriptioni, expurgationi ac permissioni in universa Christiana re- publica praepositorum et delegatorum, Nr. 4762 Decretum quo prohiben tur quidam libri.

Next

/
Oldalképek
Tartalom