Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
9 Nr. 829. De modo ec gerendi in canendis hymnis sorain SSmo Sacramento exposito — 26 Nov. 1908. Nr. 827. Indulgentia 300 dierum pro iaculato- ria prece ad SS. Cor Jesu — 26 Nov. 1908. Binus Dnus Dominicus Pozzoni, Episcopus titularis Tavian. et Vicarius Apo- stolicus missionis Hong-Kong, a sacrorum Rituum Congregatione sequentis dubii, ob maiorem perspicuitatem aliquantulum reformati, authenticam solutionem reverenter expostulavit, nimirum: utrum in functione quae coram sanctissimo Eucharistiae sacramento publice exposito peragitur, dum, ante hymnum Tantum ergo, cantantur alii hymni, vel antiphona Regina coeli tempore paschali, vel canticum Magnificat per anni decursum, sacerdos celebrans et ministri stare debeant aut manere genuflexi. Et sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisita Commissionis liturgicae sententia, re sedulo perpensa rescribendum censuit: Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Atque ita rescripsit, die 6 Novembris 1908. S. CARD. CRETONI, Praefectus^ L. f S. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. SSmus D. N. D. Pius div. prov. Papa X, in audientia R, P. D. Adsessori S. ■ Officii impertita, benigne concessit indul- igentiam trecentorum dierum, defunctis quoque applicabilem, ab universis christifidelibus toties lucrandam, quoties corde saltem contriti, iaculatoriam precem, Tutto per voi, Cuôre sacratissimo di Gesu, (Mindent éretted, Jézus szentséges szive!), devote recitaverint. Praesenti in perpetuam valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus, L. f S. ALOISIUS CAN. Gl AMBENE, Substitutus pro Indulgentiis. SSmus D. N. D. Pius div. prov. Papa X, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, universis christifidelibus qui duodecim sabbatis haud interruptis ante festum Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis, confessi ac S. Synaxi refecti, sive precibus sive piis meditationibus ad honorem eiusdem B. Virginis absque macula originalis culpae conceptae vacaverint, et ad mentem Summi Pontificis pias ad Deum preces effuderint, plenariam indulgentiam, defunctis quoque applicabilem, singulis memoratis sabbatis lucrifaciendam, benigne concessit in perpetuum absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. L. f S. Nr. 828. Indulgentia plenaria pro 12 sabbatis ante festum B. Mariae Immaculatae — 2 i Nov. 1908. ALOISIUS CAN. GIAMBENE, Substitutus pro Indulgentiis. O