Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

120 Nr. 3839. De usu inse­rendi numi­smata coro­nis B. M. V. loco granu­lorum maio­rum. • Beatissime Pater, P. Thomas Ioseph a divina Provi­dentia, societatis divini Salvatoris, ad pedes S. V. provolutus, humillime expo­nit ut sequitur: Ab aliquo tempore invaluit usus in­serendi coronis B. M. V. loco granulorum, quae Pater noster designant, parva nu­mismata B. M. V. — Quaeritur a multis fidelibus, utrum hic usus obstet lucro in­dulgentiarum, et utrum retineri possit an non? Et Deus etc. Die 13 Martii 1909. S. Congregatio S. Officii responden­dum censuit, nihil esse innovandum. L. f S. A. Can. Gfiambene, Sub- stitus pro Indulgentiis. Nr. 3840. De facultate dispensandi ab impedi­mentis matri­monialibus imminente morbis peri­culo. Ante editum decretum Ne temere diei II mensis augusti anno MDCCCCVII De sponsalibus et matrimonio, satis iam fuerat eorum necessitati provisum, qui miserrime in concubinatu viventes iidem- que in gravissimo mortis periculo consti­tuti, impedimento aliquo matrimonium dirimente prohiberentur, quominus rite nuptias inirent. Nam per litteras S. Offi­cii datas die XX mensis februarii anno MDCCCLXXXVIII, et per sequutam de­clarationem die IX mensis ianuarii anno MDCCCLXXXIX, facultas Ordinariis con­cedebatur, quae parochis etiam subdele- gari habitualiter posset, dispensandi in iis adiunctis ab impedimentis quoque publicis matrimonium ecclesiastico iure dirimentibus, excepto sacro presbyteratus ordine et affinitate lineae rectae ex co­pula licita proveniente. Cum autem in art. VII praefati de­creti Ne temere sancitum fuerit, „immi- „nente mortis periculo, ubi parochus vel „loci Ordinarius vel sacerdos ab alterutro „delegatus haberi nequeat, ad consulen- „dum conscientiae et (si casus ferat) legi- „timationi prolis, matrimonium contrahi „valide et licite posse coram quolibet „sacerdote et duobus testibus“ ; Ordinarius Parmensis ac plerique aliorum locorum Ordinarii a S. Congregatione de disciplina Sacramentorum postularunt, ut, etiam hoc in casu, animarum saluti consuleretur, si forte dirimens aliquod impedimentum obstaret quominus matrimonium rite con­traheretur. Re mature perpensa in Congrega­tione generali diei VII mensis Maii anno MDCCCCIX, et relatis omnibus SSmo D. N. Pio divina providentia Papae X, in audientia habita ab infrascripto eius­dem S. Congregationis a secretis die IX mensis Maii anno MDCCCCIX, Sanctitas Sua, benigne excipiens votum Emorum Patrum, declarare dignata est ac decer­nere, quemlibet sacerdotem, qui ad nor­mam art. VII decreti Ne temere, immi­nente mortis periculo, ubi parochus vel loci Ordinarius vel sacerdos ab alterutro delegatus haberi nequeat, coram duobus testibus, matrimonio adsistere valide ac licite potest, in iisdem rerum adiunctis dispensare quoque posse super impedi­mentis omnibus etiam publicis matrimo­nium iure ecclesiastico dirimentibus, ex­ceptis sacro presbyteratus ordine et affi­nitate lineae rectae ex copula licita. Datum Romae ex aedibus eiusdem S. Congregationis, die XIV mensis maii anno MDCCCCIX. D. Card. FERRATA, Praefectus. L. f S. Ph. Gfiustini, a secretis. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom