Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
103 defensionem christianae religionis, animarum profectum, et omnium theologorum, qui sacras litteras scholastica methodo tradiderunt? Quare sicut in noctis caligine aliis occidentibus stellis, aliae ut mundum illustrent oriuntur, sic ad Ecclesiam illustrandam Patribus filii succedunt, inter quos beatus Anselmus velut clarissimum sidus effulsit. Ac vere quidem in media aevi sui caligine, vitiorum errorumque laqueis impliciti, optimo cuique inter aequales visus est suae fulgore doctrinae ac sanctitatis praelucere. Fuit enim fidei princeps et decus Ecclesiae . . . gloria pontif icalis, qui sui temporis omnes vicerat electos egre- giosque viros.1 2 — Idem et sapiens et bonus et sermone refulgens, ingenio clarus,3 4 cuius fama eo usque progressa est, ut merito scriptum sit, non fuisse in terris quemquam, qui dicere vellet: me minor Anselmus est similisque mihi;* acceptus ob liaec regibus, principibus, Pontificibus Maximis. Nec suis modo sodalibus ac fideli populo, sed carus habebatur hostibus ipse suis.5 Ad eum etiam tum Abbatem litteras existimationis et benevolentiae plenas misit magnus ille ac fortissimus Pontifex Gregorius VII, quibus se et Ecclesiam catholicam eius orationibus commendabat.6 Eidem Urbanus II religionis ac scientiae praerogativam adseruit.7 Pluribus, iisque amantissimis litteris Paschalis II reverentiam devotionis fidei robur et piae sollicitudinis instantiam extulit laudibus, eius auctori1 Breviár. Rom., die 21 Aprilis. 2 Epicedion in obitum Anselmi. 3 In Epitaphio. 4 Epicedion in obitum Anselmi. 3 Ibid. 6 Breviár. Rom., die 21 Aprilis. 7 In libro II Epist. S. Anselmi, ep. 32. täte religionis ac sapientiae1 facile adductus ut fraternitatis suae postulationibus annueret, quem predicare non dubitavit omnium Angliáé episcoporum sapien- tissimum ac religiosissimum. Nec tamen aliud esse sibi videbatur nisi contemptibilis homuncio, ignotus homunculus, homo parvae nimis scientiae, vita peccator. Cumque de se tam demisse sentiret, non hoc tamen impediebatur quominus alta cogitaret, contra ea quae malis moribus opinionibusque depravati homines iudicare solent, de quibus sacrae litterae: Animalis . . . homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei.2 Illud vero plus habet admirationis, quod eius magnitudo animi et invicta constantia, tot molestiis, impugnationibus, exsiliis tentata, ea cum lenitate fuit et gratia coniuncta, ut vel ipsorum iram frangeret qui ei suc- censerent, eorumque sibi benevolentiam conciliaret. Ita, quos eius causa gravabat, laudabant, tamen quod bonus ipse foret? Fuit igitur in eo admirabilis quaedam earum partium conspiratio et consensus, quas plerique falso arbitrantur secum ipsas necessario pugnare nec ullo pacto posse componi; nudo candori consociata granditas, animo excelso modestia, fortitudini suavitas, pietas doctrinae; adeo ut, quemadmodum in instituti sui tirocinio, ita etiam in omni vita mirum in modum ianquam sanctitatis et doctrinae exemplar ab omnibus haberetur? Neque vero duplex haec Anselmi laus intra domesticos parietes aut magisterii se fines continuit, sed, quasi e militari tabernaculo, processit in solem et pulve1 In lib, III Epist. S. Anselmi, ep. 74 et 42. 2 I. Cor. II, 14. 3 Epicedion in obitum Anselmi. 4 Breviár. Rom., die 21 Aprilis.