Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

101 x. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRI­ARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINA­RIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APO- STOLICA SEDE HABENTIBUS PIUS PP. X VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTO- LICAM BENEDICTIONEM Communium rerum inter asperas vi­ces additasque nuper domesticas calami­tates, quibus animus Noster dolore premi­tur, plane recreat ac reficit christiani populi universi recens conspiratio pietatis, quae adhuc esse non desinit spectaculum mundo et angelis et hominibus,1 a prae­senti facie malorum forte excitata prom­ptius, sed ab una denique causa profecta, lesu Christi Domini Nostri caritate. Quum enim huius nominis digna virtus nulla in terris exstiterit nec possit esse nisi per Christum, Ipsi uni accepti referendi sunt fructus qui ab ea dimanant inter homi­nes etiam in fide remissiores aut religioni infensos, in quibus si quod exstat vesti­gium verae caritatis, id omne humani­tati a Christo illatae debetur, quam ipsi totam exuere et a Christiana societate propulsare nondum valuerunt. 1 I. Cor., IV. 9. Hac tanta contentione quaerentium Patri solatia et fratribus opem in com­munibus et privatis aerumnis, commotis Nobis vix verba suppetunt, quibus grati animi sensus exprimamus. Quos etsi non semel singulis testati sumus, haud remo­rari voluimus gratiae publicae referendae officium exsequi, apud vos primum. Ve­nerabiles Fratres, et per vos apud fideles omnes, quicumque sunt vigilantiae vestrae concrediti. Sed libet etiam gratum animum pro­fiteri palam filiis carissimis, qui, ex omni­bus terrarum orbis partibus, tot ac tam praeclaris amoris et observantiae signifi­cationibus quinquagenariam sacerdotii Nostri memoriam sunt prosequuti. Quae quidem humanitatis officia, non tam Nostra, quam Religionis et Ecclesiae causa delectarunt, quod impavidae fidei testi­monium exstiterint et quasi publica ho­noris significatio Christo Ecclesiaeque de­biti, per obsequium ei exhibitum, quem Dominus familiae suae praepositum vo­luit. Sed et alii idem genus fructus haud mediocris causam laetitiae attulerunt. Nam et saecularia solemnia institutarum in America Septemtrionali dioecesium occasionem obtulerunt immortales Deo gratias agendi ob additos catholicae Eccle­Nr. 3838. Pii Divina Providentia Papae X Lit­terae Ency- clicae. 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom