Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

86 X. Num capellani seu rectores pio­rum cujusvis generis locorum, a parochi- ali jurisdictione exemptorum, adsistere valide possint matrimoniis absque parochi vel Ordinarii delegatione. XI. An a decreto Ne temere abolita sit lex vel consuetudo in nonnullis dioe­cesibus vigens, vi cujus a Curia episcopali peragenda sunt acta, quibus constet de statu libero contrahentium, et dein venia fiat parochis adsistendi matrimoniis. XII. An et quousque expediat pro­rogare executionem decreti Ne temere pro nonnullis locis juxta Ordinariorum petitiones. Quibus vero dubiis Emi Patres re­sponderunt : Ad I. „Quoad catholicos ritus orien­talis nihil esse immutatum.“ Ad II. „Ad S. Congregationem de Propaganda Fide.“ Ad III. „Dilata et exquiratur votum duorum Consultorum, qui prae oculis habeant leges hac de re vigentes quoad Orientales.“ Ad IV. „Comprehendi tantummodo Constitutionem Provida, non autem com­prehendi alia quaecumque decreta, facto verbo cum SSmo; et ad mentem.“ Ad V. „Affirmative.“ Ad VI. „Negative, ideoque servetur decretum Ne temere.“ VII. „Quoad capellanos castrenses ali- osque parochos, de quibus in dubio, nihil esse immutatum.“ Ad VIII. „Affirmative in territorio cumulativo habito.“ Ad IX. „Affirmative, quoad suos subditos tantum ubique in dicto territorio, facto verbo cum SSmo.“ Ad X. „Affirmative pro personis sibi creditis, in loco tamen ubi jurisdictionem exercent, dummodo constet ipsi commissam fuisse plenam potestatem parochialem.“ Ad XI. „Servetur solitum.“ Ad XII. „Ad Emum Praefectum cum SSmo.“ Ex responso igitur ad dubium IV patet exceptionem in § 2. can. XI De­creti „Ne temere“ contentam („nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum“) a S. Congr. Con­cilii ita interpretari, ut ea tantum Con­stitutionem „Provida“ a SSmo Domino Nostro pro Gfermania concessam compre­hendat. Quapropter declaratio a Benedicto XIV die 4 Novembris anni 1741 data et Instructio Card. Lambruschini die 30 Apri­lis anni 1841 Hungáriám respiciens, nec- non declaratio a Card. Rampolla nomine S. C. Un. Inqu. die 31 Augusti 1897 facta per hanc decisionem S. Congregationis Concilii valore destituuntur ita, ut abhinc a festo Resurr. D. N. anni curr. matri­monia mixta, quae coram parocho ca­tholico non contrahuntur, velida amplius haberi non possint. Unde ea, quae in puncto 9. instru­ctionis Nostrae (Cire. litt. 1908. pag. 15.) de valore matrimoniorum mixtorum coram civili officiali tantum contra­ctorum diximus, praesentibus revocamus et nullius roboris esse volumus. Cum haec Ven. Clero significamus, simul D. parochos et administratores provocamus, ut interim usque ad ulteriorem instru­ctionem singulos casus, in quibus matri­monia mixta cum impedimento clande- stinitatis coram officiali civili tantum contracta et ad instantiam partium con- validanda occurrerent, Nobis pro remedio, quod nefors adhiberi potest, proponant et referant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom