Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

20 objecti, sed etiam ratione actus tum in­terni tum externi. Ut autem non obstante hac disciplina reservationis poenitentibus faciliorem red­damus liberationem a peccatis reservatis, quibus fors gravati sunt, vigore praesen­tium facultatem facimus atque tribuimus, ut a casibus Nosbis reservatis quocumque anni tempore absolvere possint: 1. Vicarius noster Generalis, Vicarii Archiepiscopales prout etiam Episcopi Auxiliares; 2. poenitentiarius Canonicus Ecclesiae Nostrae cathedralis; 3. parochus Ecclesiae Cathedralis, necnon parochi Ecclesiarum collegiatarum Posonii et Tyrnaviae; 4. omnes et singuli vicearchidiaconi ordinarii, durante eorum officio; 5. singulorum religiosorum conven­tuum superiores seu rectores; 6. adnotamus demum facultates ab­solvendi a peccatis Ordinario in Nostra archidioecesi reservatis, quae sive scripto sive viva voce sacerdotibus saecularibus aut religiosis specialiter datae fuerant, porro quoque valere usque ad terminum concessionis. Nemo tamen exceptis Vicario Nostro Generali et Vicariis Aeppalibus tributam sibi a reservatis absolvendi facultatem aliis subdelegare potest; quapropter concessam olim decreto d. d. 28 octobris 1851 vice- archidiaconis facultatem subdelegandi prae­sentibus abrogamus. Caeteri autem confessarii in Archi­dioecesi Nostra ad excipiendas confessi­ones rite examinati et approbati absolvere pariter poterunt a casibus Nobis reservatis: 1. Quoscunque poenitentes confessio­nem per hebdomadam sanctam et per octavam Paschae (incipiendo a primis ves­peris Dom. Palmarum usque ad secundas vesperas Dom. in Albis inclusive) pera­gentes ; 2. quoscunque poenitentes confessio­nem per octavas festi Ss. Cordis et No­minis Jesu, nec non per octavas festi Ss. Nominis B. M. V. et Immaculatae Con­ceptionis (incipiendo a primis vesperis usque ad secundas diei octavae vesperas) peragentes; 8. viros et mulieres, qui ad primam communionem aut confirmationem dis­ponuntur ; 4. poenitentes generalem confessi­onem prima vice peragentes; 5. sponsos intra octiduum nuptias celebraturos; 6. mulieres in ultimo praegnationis suae mense; 7. aegrotos aut senio confectos, eti­amsi non sint in articulo mortis constituti necnon captivos, qui in carceribus deti­nentur ; 8. spiritualibus exercitiis saltem per triduum vacantes; 9. poenitentes Missioni intervenientes ; 10. milites quoscunque in loco prae­sidii, item juvenes, qui e parochia sua militiae adscribendi discedunt. His ita constitutis considerate Ven. Fratres munus a Deo Vobis commissum. „Vobis namque datum est, ut potestatem habeatis, quam Deus Optimus neque An­gelis neque Archangelis datam esse voluit; neque enim ad illos dictum est: Quae­cumque alligaveritis in terra, erunt elligata et in coelo“ (S. Joann. Chris. De Sacer­dotio 1. 3. cap 5.). Jugiter menti Vestrae ob versetur triplex officium in sede confessionali di­ligentissime explendum, doctoris scilicet, judicis ac medici. Non de inani quaestione

Next

/
Oldalképek
Tartalom