Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
15 et insuper licentiam ad assistendum huic matrimonio a parocho sponsae vel a parocho sponsi. 6. Matrimonium etiam imminente mortis periculo coram parocho vel loci Ordinario aut sacerdote ah alterutro delegato et duobus testibus celebrandum est. Si tamen nec parochus vel loci Ordinarius, nec sacerdos ab alterutro delegatus haberi posset, matrimonium in periculo mortis valide ac licite contrahi potest coram quolibet sacerdote etiam excommunicato vel suspenso, dummodo adhibeantur praeter sacerdotem duo adhuc testes. Notandum autem est, hic sermonem esse non de extremo periculo mortis seu de articulo mortis, sed imminens etiam periculum mortis sufficere, ut matrimonium valide ac licite contrahatur coram quolibet sacerdote in defectu parochi vel loci Ordinarii. 7. Decreti caput VIII. nostras regiones certe non respicit, cum physica et moralis impossibilitas habendi parochum vel Ordinarium loci, aut sacerdotem ab eis delegatum nostras regiones profecto non afficiat. 8. Quae in cap. IX. § 1. Decreti praescribuntur, apud nos ubique observantur. Nova tamen obligatio imponitur parochis matrimoniis assistentibus in § 2. cap. IX. Decreti. Adnotari nempe debet etiam in libro baptisatorum, virum respective mulierem tali die in sua parochia matrimonium contraxisse cum tali muliere, respective cum tali viro. Quod si conjux in alia parochia baptizatus fuerat, parochus copulans notitiam celebrati matrimonii directe ac immediate transmittat ad parochiam, ubi baptisma locum habuit, ut ibi matrimonium a parocho in baptisatorum librum inferatur. Quod si I ambo conjuges in diversis parochiis bapti- zati fuerant, parochus copulans ad utramque parochiam tenetur immediate transmittere hujusmodi notificationem de celebrato matrimonio. Strictissimam hanc obligationem omnibus parochis et administratoribus in virtute obedientiae praesentibus etiam ex Nostra parte injungimus, cujus ommissionem, si ad nostram notitiam pervenerit, debita poena plectemus. 9. Legibus novi Decreti tenentur a) omnes in catholica Ecclesia baptisati, etsi ab ea postea defecerint; b) omnes in haeresi aut schismate baptisati, si ad Ecclesiam catholicam conversi fuerint, licet postea ab eadem iterum defecerint. Non tenentur tamen legibus novi Decreti saltem quoad validitatem matrimonii catholici in Hungária, si cum acatho- licis baptisatis mixtae religionis matrimonium contrahunt, cum per Instructionem Card. Lambruschini dd. 30. Aprilis anni 1841. declaratio a Benedicto XIV. die 4. Novembris anni 1741. data, tenore cujus mixta matrimonia absque forma Tridentina inita pro validis declarata fuere, extensa fuit etiam ad Hungáriám cumque per declarationem Card. Rampolla dd. die 31. Augusti 1897. matrimonia mixta etiam coram officiali civili inita valida declarata fuerunt. Notandum autem est baptisma dubium sive dubio juris sive dubio facti haberi debet ceu validum in ordine ad matrimonium, ut pluries declaravit Congr. S. Officii (die 17. Nov. 1830, die 5. Febr. 1851, die 4. Apr. 1890.) Quoniam vero Instructio Card. Lambruschini non respicit matrimonia catholicorum cum non baptisatis, hujusmodi matrimonia cum dispensatione contrahenda certe statutis novi Decreti reguntur. 3