Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

183 XVI. Nr. 6702 Constitutio Apostolica de promulga tione legum et evulga- tione acto­rum Sanctai Sedis. PIVS EPISCOPVS SERVVS SERVORVM AD PERPETVAM REI MEMORIAM Promulgandi pontificias Constitutio­nes ac leges non idem semper decursu -temporis in Ecclesia catholica fuit modus; a pluribus tamen saeculis consuetudo „ invaluit, ut earum exemplaria publice proponerentur frequentioribus quibusdam Urbis affixa locis, praesertim ad Vaticanae ac Lateranensis Basilicae valvas. Quae autem Romae, tamquam in Christianae reipublicae centro et communi patria fide­lium, promulgarentur, ea ubique gentium promulgata censebantur, vimque legis, plenissimam obtinebant. Verum, quum promulgandae legis ratio et modus a legislatoris voluntate pendeat, cui inte­grum est constitutas innovare ac moderari formas, aliasque pro temporum ac locorum opportunitate sufficere; idcirco factum est, ut, vel anteactis temporibus, non omnes Apostolicae Sedis leges ac Constitutio­nes, memorata forma, hoc est consuetis Urbis affixae locis promulgarentur. Recen­tius, sacrarum praesertim Congregationum opera, quibus Romani Pontifices, ad leges i am latas declarandas aut ad novas consti­tuendas, utebantur, id fere in consuetudi­nem venit, ut acta Sanctae Sedis eiusque decreta, in Officio a secretis a quo edita essent legitima auctoritate vulgata, hoc ipso promulgata haberentur. Publici sic iuris effecta, dubitari quidem nequit, quin * acta ipsa rata firmaque essent, tum quod plerumque munita clausulis, contrariis quibusvis derogantibus, tum quod id genus promulgatio esset vel expresse vel tacite approbata a Pontifice Maximo. Huic tamen promulgandi rationi etsi plena vis esset, solemnitas illa deerat, quam par est supre­mae auctoritatis actis accedere. Ea de causa complures Episcopi, non modo a Nobis, sed Nostris etiam Decessoribus, quum saepe alias, tum novissime in postu­latis circa Ius canonicum in codicem redigendum, flagitarunt, ut a suprema Ecclesiae auctoritate Commentarium pro­poneretur, in quo novae promulgarentur ecclesiasticae leges, et Apostolicae Sedis acta vulgarentur. Pe igitur mature perpensa, adliibitis- que in consilium aliquot S. R. E. Cardi­nalibus, Antistitum, quos diximus, exci­pienda vota rati, auctoritate Nostra Apo- stolica, harum Litterarum vi, edicimus, ut, ineunte proximo anno MDCCCCIX, Commentarium officiale de Apostolicae Sedis actis edatur Vaticanis typis. Volu­mus autem Constitutiones pontificias, leges, decreta, aliaque tum Romanorum Ponti­23

Next

/
Oldalképek
Tartalom