Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVII.
175 Nr. 6513. De distantia altaris a loculis, et de altaribus mobilibus in sepulcretis. Rmus Dnus Caietanus Mulier, Episcopus Gallipolitanus, a Sacra Rituum Congregatione sequentium dubiorum solutionem reverenter expostulavit, nimirum : In sepulcreto civitatis Gallipolitanae tum confraternitates tum privatae familiae liabent sua sacella, in quibus cadavera sepeliuntur in loculis. At huiusmodi sacella valde exigua sunt et angusta, ita ut vix aliquod eorum habeat quatuor metra longitudinis, tria vero latitudinis; altaria autem non distant in eis tres cubitos, seu unum metrum, a loculis, sed pauca centimetra. Insuper in aliquibus sacellis habetur altare ex ligno confectum cum lapide consecrato infixo in medio mensae; sed altare mobile est, ita ut ad libitum transferatur de uno in alio loco eiusdem sacelli. Quaeritur: I. Utrum permitti possit Missae celebratio in istis sacellis, in quibus non habetur praescripta distantia altarium a loculis ? II. Utrum altaria mobilia, sensu exposito, tolerari possint? Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, audito Commissionis Liturgicae voto omnibusque sedulo perpensis, respondendum censuit: Ad I. Negative iuxta decretum n. 3944 Romana 12 Ianuarii 1899 ad II.1 Ad II. Affirmative, dummodo mensa solidis basibus adhaereat et altare ipsum in uno tantum loco stabiliter collocetur. Atque ita rescripsit, die 19 Iunii 1908. S. Card. Cretoni, Praefectus. t D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Postulato Rmi Dni Episcopi Osna- brugen., Pro vicarii Apostoliéi Missionum Germaniae Septemtrionalis et Administratoris Praefecturae Apostolicae Slevigis Holsatiae: „Utrum officia votiva antiqua de praecepto recitanda singulis feriis quintis non impeditis de SSmo Sacramento, et singulis Sabbatis item non impeditis de Immaculata Conceptione B. M. V., sint revocata per nova Officia votiva ad libitum recitanda et concessa cum decreto generali n. 3581 Urbis et Orbis 5. Iulii 1883?“ ; Sacra Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, auditoque voto Commissionis Liturgicae, respondendum censuit: „Negative, nisi expresse renunciatum fuerit antiquis induitis, iuxta ipsum citatum decretum, ubi in fine ad I legitur: Firmis remanentibus aliis votivorum Officiorum induitis quibuscumque iam concessis.“ Atque ita rescripsit, die 5 Iunii 1908. — S. Card. Cretoni, Praefectus. — fi D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Nr. 6510. Circa indulta Officiorum votivorum de SS. Sacramento et de Immaculata Conceptione B. M. V. 1 Hoc decretum Romana relatam invenitur in Acta S. Sedis, vol. 29, pag. 504; verum Collectio authentica S. C. Rituum postea edita aliud dubium addidit, quod est secundum, ita se habens: „Quaenam distantia intercedere debet inter altare et cadavera quae in coemeteriis vel ecclesiis sepulta sunt?“, et responsum prodiit: „Cadavera ab altari tribus cubitis distare debere; et tres cubitos esse fere unum metrum longitudinis; atque hanc distantiam sepulcrorum ab altari sufficere“. Aliquando tamen S. Sedes, praesertim quoad sacella iam extructa, dispensare solet ut in iisdem Missa celebretur. Quum plures praelati enucleatas instructiones postulaverint circa modum quo transmitti possint Missae ad Ecclesias rituum orientalium, haec S. C., ad tramites recentiorum Decretorum, has distinctas normas proponit ab omnibus ad amussim servandas: l.° Si qui velint Missas, quarum exubeNr. 6511. Instructio S. C. de Propaganda Fide pro negotiis Ritus Orientalis.