Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVII.
173 XVII. Nr. 6512. Circa decretum de sponsalibus et matrimonio. Dubia. I. Utrum ad valida ineunda sponsalia partes teneantur subsignare scripturam unico contextu cum parocho seu Ordinario aut cum duobus testibus; an potius sufficiat ut scriptura, ab una parte cum parocho vel cum duobus testibus subsignata, remittatur ad alteram partem, quae vicissim cum parocho vel cum duobus testibus subscribat. II. An ad sponsalium validitatem in scriptura sit apponenda data, seu adscri- ptio diei, mensis et anni. III. An vi decreti Ne temere, etiam ad matrimonia mixta valide contrahenda, ab Ordinario vef a parocho exquirendus et excipiendus sit contrahentium consensus. IV. Utrum ad valide et licite matri-* moniis adsistendum, ad tramitem art. VI. decreti, requiratur semper delegatio specialis, an vero sufficiat generalis. V. An in locis dissitis, ad quae missio- narius singulis mensibus non venit — in quibus tamen, si peteretur, haberi posset, et vel ad eum aut ad alium missionarium, qui sit parochus in sensu decreti, absque gravi incommodo possent accedere sponsi — matrimonia contracta sine missionarii seu parochi praesentia retinenda sint uti valida. VI. Utrum ratione momentanei, inopinati et fidelibus prorsus incogniti transitus per aliquem locum, a quo iam a mense missionarius abest, interrumpi dicenda sit illa rerum condicio, de qua in art. VIII decreti. VII. An et quomodo annuendum sit petitionibus Ordinariorum Sinensium, qui ob peculiares illius regionis conditiones postularunt: 1° exemptionem a praescriptionibus decreti in sponsalibus ineundis; 2° dispensationem a praesentia parochi et quandoque etiam testium, sive in matrimoniis ex dispensatione contrahendis a baptizatis cum non baptizatis, sive in matrimoniis inter catholicos, qui sub paganorum potestate sunt constituti. VIII. Utrum subditi dioecesis Da- maensis, in dioecesi tamen Bombayensi commorantes, et e converso subditi dioecesi Bombayensis degentes in dioecesi Damaensi, ut validum et licitum ineant matrimonium, teneantur se sistere dumtaxat coram parocho personali vel possint etiam coram parocho territorii. IX. An et quomodo providere expediat casui, quo parochi a lege civili graviter prohibeantur quominus matrimoniis fidelium adsistant nisi praemissa caeremonia civili, quae praemitti nequeat, et tamen pro animarum salute omnino urgeat matrimonii celebratio. Resolutiones. Et Emi Patres S. C. 22