Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

—■ 137 totum repleverant urticae, et operuerunt superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat.1 — Ingravescit res, crebre­scentibus circum exemplis pravis, sacerdo­tali ipsi virtuti haud minime infestis; ut opus sit vigilantius quotidie incedere ac vehementius obniti. Iam experiendo cogni­tum est, qui frequentem in se censuram et severam de cogitatis, de dictis, de factis peragat, eum plus valere animo, simul ad odium et fugam mali, simul ad studium et ardorem boni. Neque minus experiendo compertum, quae incommoda et damna fere accidant declinanti tribunal illud, ubi sedeat iudicans i u stiti a, stet rea et ipsum accusans conscientia. In ipso frustra qui­dem desideres eam agendi circumspectio­nem, quae adeo in christiano homine pro­batur, de minoribus quoque noxis vitandis; eamque verecundiam animi, maxime sacer­dotis propriam, ad omnem vel levissimam in Deum offensam expavescentis. Quin immo indiligentia atque neglectus sui nonnunquam eo deterius procedit, ut ipsum negligant poenitentiae sacramen­tum : quo nihil sane opportunius infirmi­tati humanae suppeditavit Christus insigni miseratione. — Diffitendum certe non est, acerbeque est deplorandum, non ita raro contingere, ut qui alios a peccando fulminea sacri eloquii vi deterret, nihil tale metuat sibi culpisque obcallescat; qui alios hor­tatur et incitat ut labes animi ne morentur debita religione detergere, id ipse tam ignave faciat atque etiam diuturno men­sium spatio cunctetur; qui aliorum vulne­ribus oleum et vinum salutare novit infundere, saucius ipse secus viam iaceat, nec medicam fratris manum, eamque fere proximam, providus sibi requirat. Heu 1 Prov. XXIV, 30, 31. quae passim consecuta sunt hodieque con­sequuntur, prorsus indigna coram Deo et Ecclesia, perniciosa Christianae multitudini, indecora sacerdotali ordini! Haec Nos, dilecti filii, pro conscien­tiae officio quum reputamus, oppletur animus aegritudine, et vox cum gemitu erumpit: Vae sacerdoti, qui suum tenere locum nesciat, et nomen Dei sancti, cui esse sanctus debet, infideliter polluat! Opti­morum corruptio, teterrimum: Grandis dignitas sacerdotum, sed grandis ruina eorum, si peccant; laetemur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum: non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti moeroris de sublimioribus corruisse!1 Vae igitur sacerdoti, qui, immemor sui, precandi studium deserit; qui piarum lectionum pabulum respuit; qui ad se ipse nunquam regreditur ut accusantis conscientiae exau­diat voces ! Neque crudescentia animi vul­nera, neque Ecclesiae matris ploratus movebunt miserum, donec eae feriant terribiles minae: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava: et oeidos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intet­tig at, et convertatur, et sanem eum} — Triste omen ab unoquoque vestrum, dilecti filii, avertat dives in misericordia Deus; ipse qui Nostrum intuetur cor nulla prorsus in quemquam amaritudine affectum, sed omni pastoris et patris caritate in omnes permotum : Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae ? nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum ?1 1 * 3 At videtis ipsi, quotquot ubique estis, quaenam in tempora, arcano Dei consilio, Ecclesia inciderit. Videte pariter et medi­1 S. Hieran, in Ezech. 1. XIII, c. 44, v. 30. 3 Is. VI, 10. 3 I Thess. II, 19.

Next

/
Oldalképek
Tartalom