Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

99 XL Nr. 2353. Desponsum Sanctiss. D. N. Pii Papae X. ad Exc. Chori Eppo- rum Hungar. gratulato­riam ex occas, iubil. sacerd. S. S. epi­stolam. 1 1 Dilecto filio Nostro Claudio S. R. E. Presb. Card. Vaszary, Archiepiscopo Strigoniensi, Strigonium. — Pius PP. X. — Dilecte fili Noster, Salutem et Apo­stolicam Benedictionem. — Vertente hoc anno Sacerdotii Nostri quinquagesimo, non cessat divino munere Catholicus orbis, praeeuntibus Episcopis, suam Nobis pieta­tem multipliciter testari: quae testimonia eo maxime Nos recreant, quia Ecclesiae sanctae unitatem praeclare illustrant atque confirmant. In hoc genere nuper se Nobis admodum probarunt Venerabiles Fratres ex Hungária, qui quum de more inter se convenissent, te uti sunt, interprete, ut communia vota studiaque Nobis significa­rent. Equidem his delectati sumus plerus amoris fideique litteris: quamquam de vestro erga Nos animo dubium Nobis nunquam fuit. Quod grate ea commemo­rastis, quae pro christiani populi salute gessimus, libenter amplectimur tale offi­cium ; praesertim quia vestram Nobis dili­gentiam nec defuisse nec defore certo scimus. Illud eo libentius intelligimus, omnem vos dare operam ut coniunctissi- mam Apostolicae Sedi retineatis Hungá­riám ; ad eamque fovendam necessitudinem non parum posse immortalium benefici­orum memoriam, quibus civitatem Vestram Romani Pontifices ornarunt. De pastorali autem epistola, cuius exemplum adiecistis his litteris, gratum praecipue est, velle vos in dioecesibus vestris ita sacerdotalis consecrationis Nostrae agi solemnia, ut significationibus piae erga Nos voluntatis comitentur sanctissimi ritus, qui ad reco­lenda christianae sapientiae praecepta, atque ad expiandos animos celebrari so­lent. Nos quidem nullum meliorem fructum capere ex hac eventus faustitate possu­mus, quam si videamus bonos, gratificandi Nobis causa, studiosius officia christianae vitae colere: idque vos ut in gregibus vestris effectum dare summa ope nitamini, vehementer hortamur. Auspicem interea divinorum munerum, ac testem paternae Nostrae benevolentiae, tibi, dilecte Pili Noster, ceterisque istius nationis Episcopis, et clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. — Datum Romae apud S. Petrum die VIII Aprilis anno MCMVIII, Ponticatus Nostri quinto — Pius PP. X. In omnibus fere ecclesiis ac orato­riis hujus archidioeceseos adhibentur alta­ria portatilia consecrata, quae sepulchrum habent in inferiori parte effossum et cum operculo ligneo clausum sigilloque epi­scopali munitum, vel quae sepulchrum 12 Nr. 3473. De novis altaribus portatilibus comparandis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom