Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

51 V. Nr. 1430. De confessa- riis monia- lium, soro­rum ac puel­larum in collegio degentium. Episcopus Mazariensis huic S. C. exposuit in sua dioecesi antiquam vigere consuetudinem, vi cuius in monaste­riis clausurae Papalis, praeter confessa- rium ordinarium, duplex confessariorum species existit. Habentur nempe confessarii extraordinarii tum generales, qui aliquibus tantum in casibus confessiones Religio­sarum excipiunt, tum particulares, qui quarumdam monialium confessionem habi- tualiter audiunt. Omnes porro confessarii extraordinarii, sive generales sive particu­lares, sunt ad nutum Episcopi nec trien­nium observant. Hinc idem Episcopus petiit ut solverentur priora sex infrascripta dubia confessarios monialium respicientia; quibus et septimum additum fuit, ab Epis­copo Civitatis Plebis propositum, circa con- fessarium puellarum in collegio degentium. I. An antiqua consuetudo varios con­fessarios extraordinarios particulares et generales deputandi toleranda sit in casu ? II. Utrum confessorius, expleto trien­nio, ab Episcopo approbari queat in eadem communitate religiosa tamquam extra­ordinarius bis vel ter in anno ad normam Cone. Trid. sess. 25, cap. 10. de Regül. ? III. Num tolerari possit, quod con­fessorius ordinarius, post elapsum trien­nium, deputetur uti confessorius habitua­lis seu extraordinarius particularis qua- rundam monialium, quae aliorum con­fessoriorum ministerium recusant ? IV. Et quatenus negative, Episcopus orator facultatem petit aliquem confir­mandi pro monasteriis Mazarae ac Lilybaei attenta confessoriorum penuria. V. An confessarii extraordinarii par­ticulares adstringantur legi triennii, quo expirato, veniam Apostolicam pro munere prosequendo expetere teneantur ? VI. Et quatenus affirmative, Epis­copus orator a S. Sede exposcit sana­tionem omnium defectuum pro praeterito, nec non facultatem pro iisdem confesso­riis excipiendi confessiones ad aliud trien­nium. VII. An confessarii ordinarii puel­larum in collegio degentium durare debeant dumtaxat ad triennium, quo elapso, nequeant per aliud tempus confessiones in eodem collegio recipere absque licen­tia S. C. Episcoporum et Regularium ? Emi Patres S. Congr. Episcoporum et Regularium in comitiis generalibus diei 7. Decembris 1906, omnibus sedulo per­pensis, responderunt: Ad I. Affirmative quoad confessorios extraordinarios generales; negative quoad 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom