Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

242 parvulos, in omittenda lumborum unctione extremae unctionis, in ordine caeremoni­arum ss. Noctis Resurrectionis Domini. Eiusdem pariter secuti sumus prae­scripta in allocutionibus et precibus lin­gua vernacula faciendis, quas tamen genio linguae hungaricae modernioris aptavimus. Rituali econtra Romano insistendum esse duximus praeter quaedam minoris momenti, in adhibendis et notandis titulis, capitibus atque numeris hucdum deside­ratis, item in ritu benedictionis aposto- licae, in ordine visitationis et benedictionis parvulorum aegrotantium, in praetermit­tendo benedictione cum ciborio finita sacra Communione, necnon in benedictione abs­que cantu impertienda in processione ss. Corporis Christi. Ex eodem pariter Rituali Romano praeter recentiorem in vigilia Epi­phaniae benedictionis aquae formulam, alias quam plurimas cooptavimus benedictionum formulas. Demum quod potissimum est, cantum etiam Gregorianum addidimus, quem partim e Rituali Romano deprompsi­mus, partim vero per sodalitatem S. Caeci­liae fieri ac respective ad fidem codicum Ecclesiae Strigoniensis manuscriptorum restitui mandavimus. Exigua tandem im­mutationum pars est, in qua Nos neque auctoritas Ritualis Cardinalis Pázmán, neque vero Cardinalis Scitovszky, sed nec Rituale Romanum munit. Sic in ordine recipiendi et absolvendi publice apostatas bifariam dividendo, prae oculis habuimus p. m. praedecessoris Nostri Alexandri Rudnay decretum die 1. Junii 1822 edi­tum. In nonnulis solum clariorem et nulli ambiguitati faventem dispositionem quaesi­vimus, uti in ordine exequiarum. Prae primis autem ritum celebrandi matrimo­nii reddidimus magis perspicuum, eumque vigentibus sententiis dogmaticis accom­modavimus: omittentes, quae ad matri­monii valorem non requiruntur, coniun- gentes, quae distabant, quin tamen con­suetudines eatenus in patria nostra vigen­tes, easque plurium saeculorum usu sancitas, respuissemus. Tantummodo ad commodi­orem dexterioremque Ritualis usurpationem disposuimus, ut orationes frequentius o-c curentes, ubique per extensum impriman­tur. Nonnulla denique appendicis instar adiecimus ex Rituali Romano deprompta, quorum opportunitas cuique primo statim obtutu patebit. En principia nostra. Quae si ratione animoque religiose lustraveritis, persuasum omnino tenebitis, Nos quam optime con­suluisse perpetuitati Ritualis Pazmaniani, et nihil aliud fecisse, quam quod et ipse magni nominis Antistes facturus esset, si hac nostra aetate de nova sui Ritulis editione deliberaret. Id unum superest Dilecti Filii, ut et vos eadam hunc codicem pietate suscipia­tis, qua Nos eum antiquo illi typo resti­tuimus simulque instauravimus. Caeterum uniformitati ac decori rituum et caeremo­niarum quo melius providere cupientes, iterum iterumque vobis in virtute sanctae obedientiae iniungimus et districte man­damus, ut pristina Ritualis Strigoniensis editione adusque usurpata in posterum penitus et omnino omissa, deinceps a primis Kalendis Januarii 1908 in Sacra­mentorum administratione aliisque eccle­siasticis functionibus praesentem nonnisi librum Ritualem, a Nobis recognitum et castigatum adhibeatis, eius praescripta summa religione ad omnem amussim servantes. Valete iam, Dilecti Filii, et Nostri in precibus coram Deo fervidius fundendis memores estote.

Next

/
Oldalképek
Tartalom