Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

197 lent, opportunum visum est Eminentissi- mis et Reverendissimis Dominis Cardina­libus, in rebus fidei et morum una mecum Inquisitoribus Generalibus, Decreto supra laudato monita quaedam adiungere, qui­bus plenius et efficacius attingatur finis quem S. Sedes in reprobandis erroribus sibi proposuerat, consequendum. Memores igitur imprimis sint ad quos pertinet, necessarium esse ut sive in Se­minariis clericorum saecularium et stu­diorum domibus Religiosorum, sive in Universitatibus, Lyceis, Gymnasiis aliisve educationis collegiis vel institutis, a iu- venum institutione omnino removeantur moderatores atque magistri qui damnatis erroribus infecti cognoscuntur, vel eorum suspecti merito habentur. Necessarium pariter erit interdicere, praesertim Seminariorum alumnis ac uni- versim viris ecclesiasticis, ne nomen dent libellis periodicis, quibus neoterici errores sive aperte propugnantur sive latenter insinuantur, neque quidquam in eis publici iuris faciant. A qua regula non deflectant, etsi aliquando gravis ratio aliud suadere videatur, nisi de consensu Ordinarii. Consultum postremo erit sacram or­dinationem differe vel etiam prorsus de­negare iis qui, quod Deus avertat, neo­tericis erroribus imbuti essent, quos non ex animo reprobarent atque reficerent. His autem pro zelo, quo erga gre­gem sibi creditum animantur Ordinarii, illa adficere non omittant consilia ac re­media quae pro ratione locorum et circum­stantiarum opportuna iudicaverint ad zi­zania penitus ex agro Domini evellenda. Datum Romae ex Aedibus S. O. die 28 augusti 1907. S. Card. VANNUTELLI. Dum dubium oriretur, utrum catholici rumeni subiecti sint parochiae graeci ritus Budapestini erectae in hac causa quae­stionem Congregationi de Propaganda fide dirimendam proposui. Dicta Congregatio sequentem dedit resolutionem: Emme ac Rme Domine mi Obsmme. Nr. 6121. Resolutio Congr. de Propaganda fide in causa subiectionis catholicorum rumenorum parochiae graec. cath. Budapest. Literis diei 20 Julii vertentis anni Eminentia Tua exponebat dissentiones exoriri inter catholicos ruthenos et rume- nos Budapestini commorantes, eo quod parochus ruthenus Ecclesiae recenter ibi­dem erectae pro fidelibus graeci ritus, iurisdictionem sibi vindicare praesumit in catholicos rumenos, et ex adverso catho­lici rumeni nolunt eidem subiacere, eo quod, praeter alias causas, in Ecclesia, parochial! praeci ritus S. Liturgia lingua slavica celebratur. Quapropter „ut litibus „finis imponatur et relatio rumenorum ad „parochiam graeci ritus Budapestinensem „ordinetur,“ haec duo dubia Em. Tua enucleanda profonebat. 1- °. „An jurisdictioni parochiae graeci „ritus Budapestini erectae subiiciantur „etiam cathohci rumeni ibidem commo­rantes. “ 2- °. „An concedi possit catholicis ru- „meni ritus, ut existente parochia graeci „ritus, more latinorum sacramentis utan- „tur, et catecheses a latinis sacerdotibus „traditas frequentent.“ Ratio dubitandi in hoc sita est, quod „nempe in decreto erectionis parochiae „nulla distinctio fiat inter ruthenos et „rumenos, sed sermo sit generatim de „fidelibus catholicis graeci ritus.“ Atta­men Em. Tua animadvertit erectionem paroceiae postulatam fuisse unice a catho­licis rutheni ritus; et revera ex actis hujus S. Congnis constat tunc temporis 33

Next

/
Oldalképek
Tartalom