Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

184 dientiam detrectando: item qui in historica re, vei archeologica, vei biblica nova stu­dent: item qui sacras negligunt discipli­nas, aut profanas auteponere videntur. — Hoc in negotio, Venerabiles Fratres, prae­sertim in magistrorum delectu, nimia nunquam erit animadversio et constantia; ad doctorum enim exemplum plerumque componuntur discipuli. Quare, officii con­scientia freti, prudenter hac in re at fortiter agitote. Pari vigilantia et severitate ii sunt cognoscendi ac deligendi, qui sacris initiari postulent. Procul, procul esto a sacro ordine novitatum amor: superbos et contumaces animos odit Deus! — Theo­logiae ac luris canonici laurea nullus in posterum donetur, qui statum curriculum in scholastica philosophia antea non elaboraverit. Quod si donetur, inaniter donatus esto. — Quae de celebrandis Universitatibus Sacrum Consilium Epi­scoporum et Keligiosorum negotiis prae­positum clericis Italiae tum saeculari­bus tum regularibus praecepit anno MDCCCXCVI; ea ad nationes omnes posthac pertinere decernimus. — Clerici et sacerdotes qui catholicae cuipiam Uni­versitati vel Instituto item catholico no­men dederint, disciplinas, de quibus ma­gisteria in his fuerint, in civili Universi­tate ne ediscant. Sicubi id permissum, in posterum ut ne fiat edicimus. — Episcopi, qui huiusmodi Universitatibus vel Insti­tutis moderandis praesunt, curent diligen­tissime ut quae hactenus imperavimus, ea constanter serventur. III. Episcoporum pariter officium est modernistarum scripta quaeve moderni­sméim olent provehuntque, si in lucem edita ne legantur cavere, si nondum edita prohibere ne edantur. — Item libri omnes, ephemerides, commentaria quaevis huius generis neve adolescentibus in Semi­nariis neve auditoribus in Universitatibus permittantur: non enim minus haec noci­tura, quam quae contra mores conscripta; immo etiam magis, quod Christianae vitae initia vitiant. — Nec secus iudicandum de quorumdam catholicorum scriptioni­bus, hominum ceteroqui non malae men­tis, sed qui theologicae disciplinae exper­tes ac recentiori philosophia imbuti, hanc cum fide componere nituntur et ad fidei, ut inquiunt, utilitates transferre. Hae, quia nullo metu versantur ob auctorum nomen bonamque existimationem, plus periculi afferunt ut sensim ad moderni- smum quis vergat. Hencratim vero, Venerabiles Fratres, ut in re tam gravi praecipiamus, quicum­que in vestra uniuscuiusque dioecesi pro­stant libri ad legendum perniciosi, ii ut exulent fortiter contendite, solemni etiam interdictione usi. Etsi enim Apostolién Sedes ad huiusmodi scripta e medio tol­lenda omnem operam impendat; adeo tamen iam numero crevere, ut vix notan­dis omnibus pares sint vires. Ex quo fit, ut serior quandoque paretur medicina, quum per longiores moras malum invaluit. Volumus igitur ut sacrorum Antistices, omni metu abiecto, prudentia carnis de­posita, malorum clamoribus posthabitis, suaviter quidem sed constanter suas quis­que partes suscipiant; memores quae Leo XIII in Constitutione apostolica Off iciorum praescribebat: Ordinarii, etiam tamquam Delegati Sedis Apostolicae, libros aliaque scripta noxia in sua dioe­cesi edita vel diffusa proscribere et e manibus fidelium auferre studeant. Ius quidem his verbis tribuitur sed etiam officium mandatur. Nec quispiam hoc

Next

/
Oldalképek
Tartalom