Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
127 reiicere possit facta, quae Ecclesia tamquam certissima credit. 24. Reprobandus non est exegeta, qui praemissas adstruit, ex quibus sequitur dogmata historice falsa aut dubia esse, dummodo dogmata ipsa directe non neget. 25. Assensus fidei ultimo innititur in congerie probabilitatum. 26. Dogmata fidei retinenda sunt tantummodo iuxta sensum practicum, idest tanquam norma praeceptiva agendi, non vero tamquam norma credendi. 27. Divinitas Iesu Christi ex Evan- geliis non probatur; sed est dogma, quod conscientia Christiana e notione Messiae deduxit. 28. Iesus, quum ministerium suum exercebat, non in eum finem loquebatur, ut doceret se esse Messiam, neque eius miracula eo spectabant, ut id demonstraret. 29. Concedere licet Christum, quem exhibet historia, multo inferiorem esse Christo qui est obiectum fidei. 30. In omnibus textibus evangelicis nomen Filius Dei aequi valet tantum nomini Messias, minime vero significat Christum esse verum et naturalem Dei Filium. 31. Doctrina, de Christo quam tradunt Paulus, Ioannes et Concilia Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense, non est ea quam Iesus docuit, sed quam de Iesu concepit conscientia Christiana. 32. Conciliari nequit sensus naturalis textuum evangelicorum cum eo, quod nostri theologi docent de conscientia et scientia infallibili Iesu Christi. 33. Evidens est cuique, qui praecon- ceptis non ducitur opinionibus, Iesum aut errorem de proximo messianico adventu fuisse professum, aut maiorem partem ipsius doctrinae in Evangeliis Synopticis contentae authenticitate carere. 34. Criticus nequit asserere Christo scientiam nullo circumscriptam limite nisi facta hypothesi, quae historice haud concipi potest quaeque sensui morali repugnat, nempe Christum uti hominem habuisse scientiam Dei et nihilominus noluisse notitiam tot rerum communicare cum discipulis ac posteritate. 35. Christus non semper habuit conscientiam suae dignitatis mossianicae. 36. Resurrectio Salvatoris non est proprie factum ordinis historici, sed factum ordinis mere supernaturalis, nec demonstratum nec demonstrabile, quod conscientia Christiana sensim ex aliis derivavit. 37. Fides in resurrectionem Christi ab initio fuit non tam de facto ipso resurrectionis, quam de vita Christi immortali apud Deum. 38. Doctrina de morte piaculari Christi non est evangelica sed tantum paulina. 39. Opiniones de origine sacramentorum, quibus Patres Tridentini imbuti erant, quaeque in eorum canones dogmaticos procul dubio influxum habuerunt, longe distant ab iis, quae nunc penes historicos rei christianae indagatores merito obtinent. 40. Sacramenta ortum habuerunt ex eo, quod Apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt. 41. Sacramenta eo tantum spectant ut in mentem hominis revocent praesentiam Creatoris semper beneficam. 42. Communitas Christiana necessitatem baptismi induxit, adoptans illum tamquam ritum necessarium, eique professionis christianae obligationes adnectens. 43. Usus conferendi baptismum in-