Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

97 IX. Nr. 3345. De missarum oneribus adimplendis. i ( 1 I 1 < < ( ] < i j < ] ( ( c 1 S. C. Concilii Litterae de Satisfactione Missarum. Recenti Decreto „Ut debita“ diei xi mensis Maii MCMIV, haec S. Con­gregatio, varias complexa leges ante iam latas de Missarum oneribus religiose adim­plendis, adiectis opportunis declarationibus interpositäque severa sanctione, providere studuit ut res omnium sanctissima summo apud omnes in honore esset, periculumque amoveretur, ne quis ullo modo piis fide­lium voluntatibus quidquam detraheret. Hae tamen quum essent Sedis Apostoli cae curae et Episcoporum sollicitudines, non defuerunt abusus ac legis violationes, super quae Sacra eadem Congregatio excitandam denuo censuit Antistitum vigilantiam. Constat enimvero, haud paucos, non obstantibus notissimis canonicis praes­criptionibus, minime dubitasse de Missa­rum accepta stipe suo marté demere ali­quid, retentaqut sibi parte pecuniae, ipsas Missas aliis celebrandas committere, ea forte opinione ductos, id sibi licere vel ob assensum sacerdotis, animo plus minus aequo recipientis, vel ob finem alicuius pii operis iuvandi, exercenclaeve caritatis. Fuerunt etiam qui contra toties incul­catas leges, praesertim contra num. 3m eius­dem Decreti, hoc genus industriae sibi adseiverunt, ut Missarum numerum, quem possent maximum, undique conquisitum colligerent. Quo haud semel factum est, ut ingens earum copia manibus privatorum hominum fuerit coacervata; ideoque man­serit obnoxia periculo, quod quidem, remota etiam humana malitia, semper imminet rebus privatae fidei commissis. Denique sunt reperti qui, a lege disce­dentes expressa num. 5° Decreti, Missas celebrandas commiserint, non modo copio­sius quam liceret largiri privatis, sed etiam j inconsideratius; quum ignotis sibi presby­teris easdem crediderint, nominis titulive i alicuius specie decepti, vel aliorum com­mendationibus permoti, qui nec eos plane ! nossent, nec assumpti oneris gravitatem satis perspectam haberent. Talibus ut occurratur disciplinae per­turbationibus utque damna gravissima, quae violationem Decreti „Ut debita“ con­sequi solent, pro viribus propulsentur, haec S. Congregatio, iussa faciens SSmi D. N. Pii Papae X, Episcopos omnes aliosque Ordinarios admonet, ut curam omnem et vigilantiam adhibeant in re tanti momenti, edoceantque clerum et administratores piorum legatorum, quanta ex inobservantia et contemptu legis peri­cula proveniant; quo onere ipsorum con­scientia gravetur; quam temere arbitrium suum legibus anteponant, quas diuturna rerum experientia ad rei augustissimae 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom