Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

78 populus cum aliis Orientalibus rationes | habuit, edisseret; legem Moysi summatim exponet; potiora vaticinia explanabit. VI. Praesertim curabit, ut in alum­nis intelligentiam et studium Psalmorum, quos divino officio quotidie recitaturi sunt, excitet: nonnullosque Psalmos exempli causa interpretando, monstrabit, quemad­modum ipsi alumni suapte industria reli­quos interpretentur. VII. Quod vero ad novum Testamen­tum, presse dilucideque docebit, quatuor Evangelia quas habeant singula proprias tanquam notas, et quomodo authentica esse ostendantur; item totius evangelicae historiae complexionem, ac doctrinam in Epistolis ceterisque Libris comprohensam exponet. VIII. Singularem quandam curam adhibebit in iis illustrandis utriusque Testamenti locis, qui ad fidem moresque Christianos pertinent. IX. Illud semper, maxime vero in novi Testamenti expositione meminerit, suis se praeceptis conformare eos, qui postea voce et exemplo vitae erudire ad sempiternam salutem populum debeant. Igitur inter docendum commonefacere discipulos studebit, quae sit optima via Evangelii praedicandi: eosque ex occa­sione ad exequenda diligenter Christi Domini et Apostolorum praescripta alliciet. X. Alumni, qui meliorem de se spem facient, hebraeo sermone et graeco biblico, atque etiam, quoad eius fieri possit, aliqua alia lingua semitica, ut syriaca aut araba, erunt excolendi. „Sacrae Scripturae magis- „tris necesse est atque theologos addecet, „eas linguas cognitas habere, quibus libri „canonici sunt primitus ab agiographis „exarati, easdemque optimum factu erit „si colant alumni Ecclesiae, qui praeser­„tim ad academicos theologiae gradus „aspirant. Atque etiam curandum, ut „omnibus in Academiis de ceteris item „antiquis linguis, maxime semiticis, sint magisteria“. (Litt. Encycl. Providentis- simus). XI. In Seminariis, quae iure gaudent acedemicos theologiae gragus conferendi, augeri praelectionum de Sacra Scriptura numerum; altiusque propterea generales specialesque pertractari quaestiones ac biblicae vel archeológiáé, vel geographiae, vel chronologiae, vel theologiae, itemque historiae exegesis plus temporis studiique tribui oportebit. XII. Peculiaris diligentia in id insu­menda erit, ut secundum leges a Com­missione Biblica editas, delecti alumni ad academicos Sacrae Scripturae gradus comparentur: quod quidem ad idoneos divinarum Litterarum magistros Semina­riis quaerendos non parum valebit. XIII. Doctor Sacrae Scripturae tra­dendae sanctum habebit, nunquam a communi doctrina ac Traditione Ecclesiae vel minimum discedere: utique vera sci­entiae huius incrementa, quaecumque recentiorum sollertia peperit, in rem suam convertet, sed temeraria novatorum com­menta negliget: idem eas duntaxat quae­stiones tractandas suscipiet, quarum tra­j ctatio ad intelligentiam et defensionem Scripturarum conducat: denique rationem ! magisterii sui ad eas normas diriget, prudentiae plenas, quae Litteris Encycli- cis Providentissimus continentur. XIV. Alumni autem quod scholae praelectionibus ad hanc assequendam dee­rit, privato labore suppleant oportet. Quum enim particulatim omnem enarrare Scriptu­ram magister prae augustiis temporis non possit, privatim ipsi, cei'to ad hanc rem

Next

/
Oldalképek
Tartalom