Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 Nr. 259. Quoad cele­brationem Missae exe­quialis tran­slatae die non impedita. II. Ex decreto S. R. C., n. 3832 Dubiorum resolutio 17 Iulii 1894, ad IV permittitur ut palla calicis in parte su­periori sit cooperta panno serico, aut ex auro vel argento, et acu depicto, dum­modo palla linea subnexa calicem coo­periat ac pars superior non sit nigri co­loris, nec cum aliquo mortis signo. Quae­ritur : An huiusmodi palla subnexa possit esse linum cruce munitum et subsutum, ad modum pallae, nec amovibile? Et Sacra Rituum Congregatio pro solutione horum dubiorum rogata, ad re­lationem subscripti Secretarii, audito Com­missionis Liturgicae suffragio, rescriben­dum censuit: Ad I. Negative, et servetur Caere- moniale Episcoporum, loc. cit. Ad II. Negative, et palla subnexa, proprie dicta, sit linea, munda et facile amovibilis. Atque ita rescripsit. Die 24 Novem­bris 1905. A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus. L. f S. t D. PANICI, Archiep. Laodicen., Secretarius. Quum quaedam difformitas reperiatur in interpretandis Decretis S. R. C., nempe n. 3755 Missae exequialis pro die obitus 2 Decembris 1891 ad III, et Labacen, 28 Aprilis 1902 ad X, hodiernus Kalen- darista dioecesis Buscoducensis in Hol­landia, professor in Instituo Surdo-mutorum parochiae Gestel S. Michaelis de consensu Rmi sui Episcopi a Sacrorum Rituum Congregatione insequentium dubiorum so­lutionem humillime expostulavit: I. Caius mortuus feria IV in Maiori Hebdomadae sepelitur feria VI in Paras­ceve Domini. Quaenam est prima dies liturgice non impedita, qua eius Missa exequialis solemniter peragi potest: utrum feria IV Hebdomadae Paschalis, an vero feria II dost Dominicam in Albis, in qua non occurrit duplex I vel II classis aut festum de praecepto? II. An Missa exequialis solemnis vel cum cantu, ob impedimentum liturgicum ultra biduum a sepultura translata, cele­brari possit in diebus duplicia II classis excludentibus ? III. An Missa de Requie pro prima vice post obitum vel eius acceptum a locis dissitis nuntium, de qua in Decreto n. 3755 ad II, celebrari possit: 1°. infra Octavam Epiphaniae; 2°. infra Octavas Nativitatis Domini et SSmi Corporis Christi in locis, ubi haec non est privilegiata ad instar Octavae Epiphaniae? Et Sacra eadem Congregatio ad rela­tionem subscripti Secretarii, exquisita etiam sententia Commissionis Liturgicae rescri­bendum censuit: Ad I. Prima dies libera est in casu feria II post Dominicam in Albis, iuxta Decretum Labacen. 28. Aprilis 1902 ad X. Ad II. Negative. Ad III. Negative ad primam partem, Affirmative ad secundam, excepta tamen die Octava Corporis Christi, uti ex Decreto supra citato. Atque ita rescripsit. Die 24 Novem­bris 1905. A. Card. Tripepi, Pro-Praefectus. D. Panici, Archiep. Laodicen., Secret. Utentes facultatibus ab Apostolica Sede die 5. Dec. 1894 (Deer. S. Rom et. Unio. Inquis.) concessis fideles Nostros — uti in Directorio jam notatum est — in festo Purificationis B. M. Virginus, hoc Nr. 260. Dispensatio in lege absti­nentiae pro festo Purifi­cationis B. M. V.

Next

/
Oldalképek
Tartalom