Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
26 rum in Processionibus Rogationum eadem lingua persolvens, teneatur has partes Breviarii Romani in lingua latina iterum recitare ? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Commissionis Liturgicae, reque mature perpensa, respondendum censuit: Ad I. Negative, quia haec benedictio in articulo mortis est precatio stricto sensu liturgica. Ad II. Negative, et hos abusus omnino esse eliminandos. Ad III. Affirmative; nam qui ad recitationem divini Officii et cuiusque partis Breviarii Romani sunt obligati, tantum in lingua latina haec recitari debent, alias non satisfaciunt obligationi. Atque ita rescripsit. Die 3 Junii 1904. — A. Card. Tripepi, Pro-Praefectus. L. -|- S. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Nr. 719. Quibus in festis prohibeantur exsequiae defunctorum Sacra Rituum Congregatio per decretum Parentin. et Polen, die 8. Januarii 1904. rescripsit dies, quibus prohibentur • exsequiae pro defuncto, cum effertur corpus, esse „omnia festa quae uti primaria sub ritu duplici I classis et quidem de praecepto celebrantur; et si non sint de praecepto, illae Dominicae ad quas praefatorum solemnitas transfertur“. Exorta autem controversia de sensu quo intelli- genda et dicenda sint festa de praecepto, ; Rmus. Canonicus Calendarii Rhemensis ordinator, de consensu Rmi. Dni. Vicarii Capitularis, Sede vacante, a Sacra Rituum Congregatione sequentis dubii resolutionem humillime flagitavit; nimirum : I. An festa de praecepto illa sint, in quibus praeter obligationem a parocho adimplendam adest quoque altera et quidem duplex obligatio parochianis imposita, nempe tum Missam audiendi, tum ab operibus servilibus cessandi? II. An exsequiae cum Missa, praesente corpore, fieri possint in festis suppressis, quorum solemnitas in Dominicam sequentem non transfertur? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Commissionis Liturgicae omnibusque sedulo perpensis, rescribendum censuit: Ad I. Affirmative. Ad II. Negative iuxta decretum n. 4003 Carcassonen., quaest. I ad II et III. Atque ita rescripsit. Die 1 Decembris 1905. — A. Card. Tripepi, Pro-Praefectus. L. -f- S. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Ad S. Congtnem. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam a Moderatore Archisodalitatis a S. Antonio, erectae in ecclesia eidem dicata in civitate Patavina, sequentia dubia dirimenda sunt delata: I. An qui nomen dedit pluribus con- fraternitatibus, quae gaudent induito lucrandi Indulgentias, quas stationales appellant, eas lucrari valeat tot vicibus, quot sunt sodalitates, quibus est adscriptus ? II. Quando conceditur plenaria Indulgentia pro festo aliciuius Sancti, lucranda a christifidelibus in omnibus ecclesiis alicuius Ordinis, vel alicuius dioeceseos, haec Indulgentia acquirine potest tot vicibus, quot visitentur ecclesiae eiusdem Ordinis aut dioeceseos? III. Cum diversi Ordines, ex gr. Bene- dictini, Franciscales etc. pro uno vel altero festo gaudeant plenaria Indulgentia, tributa christifidelibus visitantibus proprias Nr. 720. De Indulgentiis pluries lucrandis, deque ecclesia parochiali propria.