Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

99 XII. Nr. 2068. Ex secretaria s. Congrega­tionis epis­coporum et regularium. Cum SSmmus D. N. Pius PP. X. iusserit Motum- proprium super Ursulinarum Instituto, die 8. Maii 1905 editum per lianc S. C. Episc. et Regül. Rmmis dioecesium Ordinariis notum fleri, in obsequium accepti mandati, pergratum milii est exemplar praefati Motus-proprii liisce litteris adnexum ad Eminentiam Tuam transmittere. Interim Eminentiae Tuae manus humillime osculor. Romae die 18. Maii 1905. Humillimus addictissimus Famulus D. Card. Ferrata Praef. P. L. Giustini, Secret. PIUS PP. X MOTU PROPRIO. Apostolicae Sedi id semper in votis fuit, ut religiosa Instituta, nominatim ea, quae iuventuti imbuendae dant operam, sese mutatis temporum et rerum ad i unc­tis, immutato manente spiritu, congruen­ter aptare studerent. Quod si opportunum hoc fuit quolibet tempore, aetate hac nostra esse necessarium res ipsae plane demonstrant. Quamobrem, quum Decessor Noster f. r. Leo XIII compertum perspectumque haberet, Ursulinarum Ordinem, cui vel illud praecipuae laudi vertendum quod nobile munus instituendi adolescentulas maturrime suscepit, novis rerum necessi­tatibus non perfecte, nec ex omni parte respondere, eo praesertim quod monasteria quibus coalescit, quum si quaeque iuris essent, nec se invicem acliuvare et prae­sidio esse, nec mutua virtutis aemulatione ad meliora et maiora se excitare valerent; idcirco huic rerum conditioni opportuna atque salutaria affei’enda censuit remedia. Et re quidem vera a cunctis Ursulinarum domibus, ubique terrarum existentibus, litteris die 21 Julii 1899 datis, exquiri mandavit num scilicet Instituto universas domos complectenti habentique sedem principem in Urbe, si quando per auctori­tatem S. Sedis exurgeret, libenter acce­derent ; et quum supra sexaginta ex illis sese id libentissime velle respondissent, idem Pontifex primum pro temporum natura vivae vocis oraculo die 28. Novem­bris 1900, deinceps per decretum a Sacra Congregatione Episcoporum et Regularium die 17. Julii 1903 editum, praedictam Unionem adprobavit. Quod ad Nos attinet, iam a primor­diis pontificatus Nostri dicti Instituti Constitutiones, item per decretum a S. Congregatione Episcoporum et Regularium die 14. Septembris 1903 datum, ratas habuimus; nec ullam praetermisimus occasionem, singularem qua illud prose­quimur benevolentiam Nostram testi­ficandi, laetissimo etiam cernentes animo alias atque alias domos paullatim ad illud convenire. 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom