Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

199 4. Impedimenta, super quibus dispen­satio petitur, clare exprimantur. Si impe­dimentum est consaugnineitatis vel affi­nitatis, libello supplici adnectatur schema, iu quo distincte ob oculos ponatur gradus consanguineitatis vel affinitatis. In hoc schemate non tantum nomen, sed etiam cognomen membrorum exponendum est. 5. Causae canonicae semper profe­rantur et enarrantur non multis quidem verbis, sed accuratis ac dilucidis. Ne autem dispensatio valore destituatur, sollicite curandum est, ut verae causae afferantur. Quoad impedimenta dirimentia potiores causae canonicae enumerantur in supralau- data Instructione. Quoad impedimenta im­pedientia pariter justae causae adducantur. 6. Libellis supplicibus, quibus dispen­satio in impedimento mixtae religionis petitur, adnectendum est documentum contractus de catholica prolium utriusque sexus educatione coram officiali civili (kir. közjegyző, kir. járásbiró, polgármes­ter vagy főszolgabiró) exarati juxta ea, quae in Communi instructione Epporum Hungáriáé 1895 edita praescribuntur. (Litt, circ. 1895.) Praeter hujus documenti ex- hibitionem necesse est, ut in libellis sup­plicibus semper exprimatur, num ceterae etiam conditiones in tuto collocatae sint, utrum nempe parti catholicae liberum religionis exercitium relinquatur, et b) utrum pars catholica conjugis acatholici conversionem pro viribus curatura sit. Demum adnotandum est Oratores minis­trum acatholicum non adituros. Causas canonicas etiam ad hanc dis­pensationem impetrandam adduci opor­tet, cum haec quoque ex gravi tantum causa concedi possit. Georgius Ferenczy VADiaconus sur- rogatus, parochus Szalkaensis — districtus Nagvmarosensis Ordinarius, — Ladislaus Simor parochus Bajtaensis eiusdem dis­trictus Surrogalus VAD. nominatus est. Franciscus Robitsek factus est Vice- rector et interimalis Rector seminarii centralis in Budapest. Stephanus Jankovics nominatus est parochus in Sempte. Administratores parochiarum consti­tuti sunt: Michael Krizsám in Budapest- Józsefváros, — Franciscus Csizmazia in Nagymaros, — Guilelmus Czobor in Zsem­léi’, — Constantinus Joannes Kniha in Nagytapolcsány. Cooperatores translati respective no­minati sunt: Alexander Poór ad Komá­rom, — Josephus Koffler neopresbyter ad Dorogh. In qualitate catechetae missi sunt: Samuel Merva ad Budapest, — Ladislaus Márton ad Komárom. Ferdinandus Arany a munere suo catechetae in metropoli regni relevatus est. Guilelmus Szecsányi canonicus hon. VAD. et parochus Nagytapolcsányensis, quem pro benigna nominatione ad canonica- tum Posoniensem Suae Majestati proxime proposueram, post brevem infirmitatem laboribus apostol icis confectus ac sacra­mentis moribundorum munitus, die 17. mensis curr. pie in Domino defunctus est. Vixit annos 84., e quibus in ministerio altaris 58. transegit. Stephanus Kvassay VAD. ord. distr. Léva et parochus eccl. Zsemlér, patienter toleratis morbi doloribus ac pie susceptis moribundorum sacramentis, die 12. mensis curr. anno aetatis suae 67. sacerdotii Nr. 5000. Mutationes in statu per­sonali Cleri. Nr. 5459. Obitus Gui- lelmi Sze­csányi pa­rochi eccl. Nagytapol- csány et Ste­phani Kvas- sai parochi eccl. Zsemlér.

Next

/
Oldalképek
Tartalom