Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

159 XIX. No 4323. Indulgentiae conceduntur adolescenti­bus primae Communio­nis et eorum consangui­neis aliisque fidelibus ad- stantibus. Adolescentes, ad augustissimum Eu­charistiae Sacramentum primitus accessu­ros, validis oportet augeri auxiliis, quibus ferventiori pietatis affectu Illud suscipere, uberioresque ex eo fructus percipere va­leant. Quare humillimae delatae sunt pre­ces SSmo Dno nostro Pio Papae X, ut adolescentibus ipsis prima vice sacra mensa refectis, Indulgentiarum thesaurum rese­rare dignaretur. Quum vero, uti fere ubique fert con­suetudo, eorundem adolescentium paren­tes, imo et non pauci inter Christifideles, ad piam primae Communionis caeremo­niam convenire et etiam sancta libare soleant, ne tam laudabilis excidat consue­tudo, quae maxime confert, ut eiusdem primae Communionis caeremonia solem- nior evadat, eiusque memoria in adole­scentium animis satius altiusque indele­bilis perseveret, ab eodem SSmo Dno nostro expostulatum est, ut iis etiam, qui primae Communionis solemniis intersunt, aliquam Indulgentiam benigne tribueret. Has porro preces, relatas in audientia habita die 12. Julii 1905. ab infrascripto Cardinali Praefecto S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, eadem, Sanctitas Sua peramanter excipiens, Indul­gentias, defunctis quoque applicabiles, uti infra clementer elargita est, nempe: Ple­nariam 1°. adolescentibus confessis et ad mentem eiusdem Sanctitatis Suae pie oran­tibus, die quo primum S. Synaxim cele­braverint ; II0. eorumdem adolescentium consanguineis ad tertium usque gradum, piis caeremoniis primae Communionis ad- stantibus, si pariter Sacramentali Confes­sione rite abluti sacram Synaxim susce­perint, et uti supra oraverint; Septem vero annorum totidemque quadragenarum Christifidelibus, qui corde saltem contrito eisdem caeremoniis interfuerint. Praesenti in perpetuum valituro. Con­trariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Congregationis, die 12 Julii 1905. L. f S. A. Card. TRIPEPI, Praefectus. f. D. Panici, Archiep. Laodicen., Secret. * Horum nexu cunctis archidioecesis DD. animarum curatoribus sequentia injungo: 1. Tenores hujus decreti suo tem­pore ad notitiam populi fidelis cum con­grua exhortatione de ambone perferantur. 2. Adolescentibus, dum ad primam s. communionem praeparantur, etiam doc­trina Ecclesiae de indulgentiarum natura et utilitate breviter et captui illorum ac­commodate explicetur. 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom