Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
133 Nr. 3317. Mandatum de festo Beatorum Martyrum Casso- viensium Calendario Archidioece- sis inserendo atque celebrando. XVI. Ex quo Venerabiles Dei servi, Martyres vulgo Cassovienses dicti, solemni judicio Ecclesiae Beatorum Coelitum numero adscripti sunt, die 7 mox instantis mensis Septembris, primus feliciter recurret eorum natalis, quem nobis in hac archidioecesi publico eoque liturgico etiam cultu celebrare licet. Vehementer eupimus, ut hanc jucundam et festive oblatam opportunitatem arripientes et gratias Deo Optimo Maximo agere et nostram erga Beatos Martyres venerationem omni cum fidei fervore testari festinemus. Quapropter, auctoritate a S. Sede Apostolica nobis delegata mandamus, ut dies 7 Septembris, Beatorum Martyrum Cassoviensium natalis, quo gloriosum sanguinem fuderunt pro Domino et ideo coronas triumphales meruerunt, festum quoque eorum sit, perpetuusque futuris temporibus, qua tale sub ritu duplici minori celebretur et currente jam anno Directorium, uti sequitur, corrigatur: 6. Sept. fer. 4. Vesp. de sequ. com. Oct. SS. Ang. Oust. col. rub. 7. Sept. fer. 5. Beatorum Martyrum Marci, Stephani et Melchioris dupl. LL. I Noct. de Scrpt. occ. rei. de Communi Plur. Martyr. LL. II Noct. sermo Sti Augustini Eppi, LL. III Noct. Horniba Sti Ambrosii Eppi, com. Oct. SS. Ang. in L. et M. (Sapientiam sanctorum de Communi Plurim. Martyr.) Dl. Cr. In oratione „Deus qui nos concedis“ loco „sanctorum“ dicatur beatorum. Missam de Beatis celebrare debent omnes sacerdotes- etiam exteri et regulares, in ecclesiis et oratoriis nostrae archidioe- cesis sacrum facientes (Decr. Urbis et Orbis 9. Dec. 1895 Nr. 3862.) Volumut caeterum, ut praecedente Dominica, quippe festo SS. Angelorum Custodum fideles ex sacro ambone de hoc festo Beatorum Martyrum recentissime instituto edoceatur. De triduo autem in honorem Beatorum Martyrum intra annum a beatifi- catione, juxta Breve Apostohcum die 1. Nov. 1904 datum celebrando mox disponam. Quum temporibus nostris abstinentiae lex in solemnioribus celebrandis festis aegre admodum et difficulter possit servari atque damno potius animarum quam saluti facile praebeat occasionem, utentes facultatibus ab Apostolica Sede die 5. Dec. 1894. (Decr. S. Rom. et Un. Inquis/ obtentis, tenore praesentium indulgemus. ut quicunque voluerint in Festo Nativitatis B. M. Virginis, mense Septembri 23 »Nr. 3311. 1 Dispensatio conceditur in ■ abstinentia pro festo L Nativitatis , B. M. Virg. ) 1 L