Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

113 XIV. Nr. 2520. De usu mu­sicorum in­strumento­rum in sa­cris functio­nibus. Emus et Rmus Dnus Cardinalis lose- phus M. de Herrera g de la Iglesia, Archi- episcopus Compostellanus, ad Sacram Ri­tuum Congregationem mittens elenchum tum festorum quae in sua ecclesia Ca- thedrali solemniter celebrantur cum mu­sica vocali et instrumentali, vulgo orquesta; tum instrumentorum quibus musici utun­tur in iisdem solemnitatibus: atque insu­per interpretationem authenticam habere desiderans super iis, quae Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X in Motu proprio super musica sacra statuit, nempe: „Aliquoties, servatis servandis, admitti possunt alia musica instrumenta, sed an­nuente Episcopo, ut Caeremoniale Episco­porum praecipit,“ eidem Sacrae Congre­gationi sequentia dubia enodanda reve­renter proposuit, videlicet: I. An, et in quibus festis permitti possit usus instrumentorum, quae (vulgo violines, violas, violoncello, contrabajo, flauta, clarinetes, fagots, trompas) in elencho recensentur ? II. An permitti possit usus instrumen­torum in Officio et Missa defunctorum? III. An proscribendus sit in ecclesiis parochialibus et conventualibus usus organi dicti harmonium in Officio et Missa de­functorum ? Sacra porro Rituum Congregatio ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Commissionis super Musica et Cantu sacro, rescribendum censuit: Ad. I. Ad primam partem Affirma­tive; ad secundam partem, in illis fun­ctionibus et temporibus, in quibus sonus organi aliorumque instrumentorum non prohibetur a Caeremoniali Episcoporum, a praedicto Motu proprio et a Decretis S. R. C. uti in Pisana 20. Martii 1903, et in Compostellana 8. Ianuarii 1904 su­per Triduo Maioris Hebdomadae; verum iuxta prudens Ordinarii arbitrium in sin­gulis casibus cum dispensatione a lege et praxi communi adhibendi in sacris functionibus cantum Oregorianum vel musicam poliphonicam aut aliam pro­batam. Ad II. In Officio Negative; in Missa et Absolutione post Missam, prouti in responso ad I. et servatis servandis, ita ut sonus organi aliorumque instrumento­rum tantum ad sustinendas voces adhi­beatur et sileant instrumenta cum silet cantus iuxta Caeremoniale Episcoporum, lib. I. cap. 18. n. 13. Ad III. Provisum in praecedenti. Atque ita rescripsit, die 15. Aprilis 1905. A. Card. Tripepi, Pro-Praefectus. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secre- tarius. 20

Next

/
Oldalképek
Tartalom