Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
12 Nr. 475. Circa qualitatem cerae in sacris functionibus adhibendae. Nonnulli Sacrorum Antis«. As a Sacrorum Rituum Congregatione sein 1 atque iterum reverenter postularunt: „Ä - attenta etiam magna difficultate vel ven u ceram apum habendi vel indebita cum 1 alia cera commixtiones eliminandi, candelae super Altaribus ponendae, omnino et integre ex cera apum esse debeant; an vero esse possint cum alia materia seu vegetali seu animali com mixtae?" Et Sacra Rituum Congregatio, in Ordinario Coetu die 29 Novembris hoc vertente anno in Vaticanum coadunato, omnibus perpensis, una cum suffragio Commissionis Liturgicae, anteacta decreta mitigando, rescribere rata est: „Attenta asserta difficultate, Negative ad primam partem; Affirmative ad secundam, et ad mentem. Mens est, ut Episcopi pro viribus curent ut cereus paschahs, cereus in aqua baptismati immergendus et duae candelae in Missis accendendae, sint ex cera, apum saltem in maxima parte; aliarum vero candelarum, quae supra Altaria ponendae sunt, materia in maiori vel notabili quantitate ex eadem cera sit oportet . Qua in re parochi alii que rectores ecclesiarum et oratoriorum tuto stare poterunt normis a respectivis Ordinariis traditis, nec privati sacerdotes Missam celebraturi de qualitate candelarum anxie inquirere tenentur.“ Atque ita rescripsit, die 14 Decembris 1904. — A. Card. Tripepi, Pro-Praefectus. — f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Nr. 476. De erectione Stationum Viae Crucis. Huic Sacrae Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, circa locum ad quem Cruces affigi debeant in erectione Stationum Viae Crucis, sequentia dubia dirimenda sunt proposita : I. Utrum ad validitatem erectionis sit essentialis conditio, ut Cruces ad parietem tantum affigantur; an vero affigi possint etiam supra scamna, quin erectio sit invalida? Et quatenus affirmative quoad primam partem: II. Utrum erectiones dictarum Stationum cum affixione Crucium supra scamna convali datae censendae sint a recentioribus Decretis huius Sacrae Congregationis, quibus sanati fuerunt omnes defectus admissi in erigendis Stationibus ? Et Emi Patres ad Vaticanum coadunati die 18 Augusti 1904 responsum dederunt: Ad I. Quad primam partem Negative; quoad secundam Affirmative, dummodo scamna sint inamovibilia et satis erecta. Ad II. Erectiones Stationum cum affixione Crucium supra scamna inamovibilia non indigere sanatione: erectiones vero Stationum cjrni affixione Crucium supra scamna amovibilia convalidatas quidem esse a recentioribus Decretis huius S. C.; iniungitur tamen, ut Cruces a scamnis amovibilibus removeantur et ad locum stabilem affigantur. De quibus relatione facta SSmo Dno Nostro Pio PP. X in Audientia habita ab infrascripto Cardinali Praefecto die 14 Septembris 1904. Sanctitas Sua Emorum Patrum responsiones ratas habuit et confirmavit. — Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. C., die 14 Septembris 1904. — A. Card. Trip>epi, Praefectus, f. D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.